AAS 4 (1912), p. 441
subiectis, novus apostolicus Vicariatus constet, quae vulgo Isabella,
Nova Georgia, Guadalcanar cum adiacentibus, et Malaita ac S. Christoval,
simul pariter cum adiacentibus, nuncupantur. Decernentes praesentes
Nostras Litteras firmas validas efficaces semper existere et fore suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere illisque ad quos spectat
et in posterum spectabit in omnibus et per omnia plenissime suffragari,
sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos
iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane si secus super
his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit
attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae apostolicae regula de
iure quaesito non tollendo, ceterisque omnibus etiam speciali et individua
mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die
i iunii MCMXII, Pontificatus Nostri anno nono.
R. CARD. MERRY DEL VAL,
L. i$( S. a Secretis Status.
EPISTOLA.
AD R. P. D. IACOBUM DUHIG, EPISCOPUM ROCKHAMPTONENSEM, DE QUINQUAGENARIIS
ILLIUS ECCLESIAE SACRIS SOLLEMNIBUS.
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Faustum
catholicis hominibus istius regionis proximum mensem septembrem
accepimus fore, exeunte anno quinquagesimo ex quo ecclesiae
Rockhamptonensis initia sunt posita: cum quidem in id tempus festi
sollemnes dies apparentur, atque in huius laetitiae societatem episcopi
omnes ex Australia, cum magno praesertim sacerdotum comitatu, venturi
sint. Scilicet hoc Nos perlibenter intelleximus; tibique ac ceteris rei
auctoribus et ducibus prolixe, vestrum laudando et probando consilium,
suffragamur. Novimus religionis christianaeque humanitatis celeres istic
progressiones factas; ut exiguam illam Missionem Rockhamptonensem
ampla dioecesis eaque satis bene constituta, haud ita longo intervallo,
exceperit: omninoque est aequum vos propterea, cum facti memoriam
celebrare, tum debitas Deo persolvere gratias, atque ex commemoratione
beneficiorum eius fidenter ad maiora niti. Ceterum, vestram prospicientes
diligentiam, itemque tantam cleri Australiani concordiam, quanta hic
praeclare elucet, non solum de ista dioecesi, sed de tota Australia catho-