AAS 4 (1912), p. 464

omnium fere codicum tum graeci textus originalis tum versionum, necnon
contra interpretationem quam plane exigunt non minus contextus quam
ipsius Virginis animus et constans Ecclesiae traditio?
R. Negative.
V. Utrum, quoad ordinem chronologicum Evangeliorum, ab ea
sententia recedere fas sit, quae, antiquissimo aeque ac constanti traditionis
testimonio roborata, post Matthaeum, qui omnium primus Evangelium
suum patrio sermone conscripsit, Marcum ordine secundum et
Lucam tertium scripsisse testatur; aut huic sententiae adversari vicissim
censenda sit eorum opinio quae asserit Evangelium secundum et tertium
ante graecam primi Evangelii versionem esse compositum?
R. Negative ad utramque partem.
VI. Utrum tempus compositionis Evangeliorum Marci et Lucae usque
ad urbem Ierusalem eversam differre liceat; vel, eo quod apud Lucam
prophetia Domini circa huius urbis eversionem magis determinata videatur,
ipsius saltem Evangelium obsidione iam inchoata fuisse conscriptum,
sustineri possit?
R. Negative ad utramque partem.
VII. Utrum affirmari debeat Evangelium Lucae praecessisse librum
Actuum Apostolorum (Act., I, 1-2); et quum hic liber, eodem Luca auctore,
ad finem captivitatis Romanae Apostoli fuerit absolutus (Act, XXVIII,
30-31), eiusdem Evangelium non post hoc tempus fuisse compositum?
R. Affirmative.
VIII. Utrum, prae oculis habitis tum traditionis testimoniis, tum
argumentis internis, quoad fontes quibus uterque Evangelista in conscribendo
Evangelio usus est, in dubium vocari prudenter queat sententia
quae tenet Marcum iuxta praedicationem Petri, Lucam autem iuxta
praedicationem Pauli scripsisse; simulque asserit iisdem Evangelistis
praesto fuisse alios quoque fontes fide dignos sive orales sive etiam
iam scriptis consignatos?
R. Negative.
IX. Utrum dicta et gesta, quae a Marco iuxta Petri praedicationem
accurate et quasi graphice enarrantur, et a Luca, assecuto omnia a principio
diligenter per testes fide plane dignos, quippe qui ab initio ipsi
viderunt et ministri fuerunt sermonis (Luc, I, 2-3), sincerissime exponuntur,
plenam sibi eam fidem historicam iure vindicent quam eisdem
semper praestitit Ecclesia; an e contrario eadem facta et gesta censenda
sint historica veritate, saltem ex parte, destituta, sive quod scriptores
non fuerint testes oculares, sive quod apud utrumque Evangelistam
defectus ordinis ac discrepantia in successione factorum haud raro

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.