AAS 4 (1912), p. 465

deprehendantur, sive quod, cum tardius venerint et scripserint, necessario
conceptiones menti Christi et Apostolorum extraneas aut facta
plus minusve iam imaginazione populi inquinata referre debuerint, sive
demum quod dogmaticis ideis praeconceptis, quisque pro suo scopo,
indulserint?
R. Affirmative ad primam partem, negative ad alteram.

IL

DE QUAESTIONE SYNOPTIGA SIVE DE MUTUIS RELATIONIBUS INTER TRIA PRIORA

EVANGELIA.

Propositis pariter sequentibus dubiis Pontificia Commissio « De Re
Biblica » ita respondendum decrevit:
I. Utrum, servatis quae iuxta praecedenter statuta omnino servanda
sunt, praesertim de authenticitate et integritate trium Evangeliorum
Matthaei, Marci et Lucae, de identitate substantiali Evangelii graeci
Matthaei cum eius originali primitivo, necnon de ordine temporum quo
eadem scripta fuerunt, ad explicandum eorum ad invicem similitudines
aut dissimilitudines, inter tot varias oppositasque auctorum sententias?
liceat exegetis libere disputare et ad hypotheses traditionis sive scriptae
sive oralis vel etiam dependentiae unius a praecedenti seu a praecedentibus
appellare?
R. Affirmative.
II. Utrum ea quae superius statuta sunt, ii servare censeri debeant,
qui, nullo fulti traditionis testimonio nec historico argumento, facile
amplectuntur hypothesim vulgo duorum fontium nuncupatam, quae compositionem
Evangelii graeci Matthaei et Evangelii Lucae ex eorum
potissimum dependentia ab Evangelio Marci et a collectione sic dicta
sermonum Domini contendit explicare; ac proinde eam libere propugnare
valeant?
R. Negative ad utramque partem.

Die autem 26 iunii anni 1912, in audientia utrique Rmo Consultori
ab Actis benigne concessa, Ssmus Dominus noster Pius Papa X
praedicta responsa rata habuit ac publici iuris fieri mandavit.
Romae, diei 26 iunii 1912.

FULCRANUS VIGOUROUX, Gr. S. Sulp.
L. © S. LAURENTIUS JANSSENS, O. S. B.
Consultores ab Actis.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.