AAS 4 (1912), p. 521

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. X

LITTERAE ENCYCLICAE.

AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS AMERICAE LATINAE
DE MISERA INDORUM CONDITIONE SUBLEVANDA.

PIUS PP. X

VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Lacrimabili statu Indorum ex inferiori America vehementer
commotus, decessor Noster illustris, Benedictus XIV gravissime
eorum causam egit, ut nostis, in Litteris Immensa Pastorum,,
die XXII mensis decembris anno mdccxli datis; et quia, quae
ille deploravit scribendo, ea fere sunt etiam Nobis multis locis
deploranda, idcirco ad earum Litterarum memoriam sollicite
Nos animos vestros revocamus. Ibi enim cum alia, tum haec
conqueritur Benedictus, etsi diu multumque apostolica Sedes
relevandae horum afflictae fortunae studuisset, esse tamen
etiamtum « homines orthodoxae Fidei cultores, qui veluti cari-
« tatis in cordibus nostris per Spiritum Sanctum diffusae sen-
« suum penitus obliti, miseros Indos non solum Eidei -luce
« carentes, verum etiam sacro regenerationis lavacro abluios,
(( aut in servitutem redigere, aut veluti mancipia aliis vendere,
« aut eos bonis privare, eaque inhumanitate cum iisdem agere
« praesumant, ut ab amplectenda Christi fide potissimum aver-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.