AAS 4 (1912), p. 525
(( auxilium, favorem et operam quocumque praetextu et quae-
« sito colore praestare, aut id licitum praedicare seu docere,
« atque alias quomodolibet praemissis . cooperari audeant seu
« praesumant ». Itaque potestatem absolvendi ab his criminibus
poenitentes in foro sacramentali Ordinariis locorum reservatam
volumus.
Haec Nobis, cum paternae voluntati Nostrae obsequentibus,
tum etiam vestigia persequentibus complurium e decessoribus
Nostris, in quibus commemorandus quoque est nominatim
Leo XIII fel. rec, visum est ad vos, venerabiles Fratres, Indorum
causa, scribere. Vestrum autem erit contendere pro viribus, ut
votis Nostris cumulate satisfiat. Fauturi certe hac in re vobis
sunt, qui Respublicas istas administrant; non deerunt sane, operam
studiumque navando, qui de clero sunt, in primisque addicti
sacris missionibus; denique aderunt sine dubio omnes boni, ac
sive opibus, qui possunt, sive aliis caritatis officiis causam iuvabunt,
in qua rationes simul versantur Religionis et humanae
dignitatis. Quod vero caput est, aderit Dei omnipotentis gratia;
cuius Nos auspicem, itemque benevolentiae Nostrae testem, vobis,
venerabiles Fratres, gregibusque vestris apostolicam benedictionem
peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die VII mensis iunii MCMXII,
Pontificatus Nostri anno nono.
PIUS PP. X.