AAS 4 (1912), p. 526
MOTU PROPRIO.
DE CATHOLICORUM IN EXTERAS REGIONES EMIGRATIONE.
Cum omnes catholicos Ecclesia materno studio complectatur,
tum peculiari quadam sollicitudine caritatis eos prosequitur,
qui, ut victum labore quaerant, aut meliorem sibi fortunam comparent,
relicto natali solo in longinqua migrant, ubi saepius eis
timendum est, ne, dum mortalis vitae rationibus prospiciunt,
lamentabilem sempiternae iacturam faciant. Plura enim et illustris
Nostri Decessoris et Nostra testantur acta, quanto opere
Apostolica Sedes bonorum societates foveat in salutem emigrantium
institutas, quantumque praesertim adhibeat curam, ne Antistites
sacrorum patiantur in re tam gravi pastoralem industriam
suam desiderari. Iam vero, cum ob aucta populorum
commercia et expeditiores commeatus aliasque causas plurimas,
quotidie in immensum crescat emigrantium numerus, intelligimus
Nostri muneris esse idoneum aliquod reperire providentiae
genus, quo quidem horum omnium filiorum temporibus succurramus.
Equidem valde commovemur maximis periculis, in quibus
religio moresque versantur tot hominum, qui, ut plurimum,
ignari regionis et linguae, atque ope sacerdotum suorum destituti,
spiritualis vitae adiumenta nec ipsi sibi parare possunt,
nec, quantum satis est, exspectare ab Ordinariis locorum aut a
consociationibus iis, quae in id sunt institutae. Quae vero ad
medendum his tantis incommodis excogitata sunt, optatum non
solent habere exitum, propterea quod eorum, qui in hac gravissima
causa elaborant, laudabiles conatus aut operis magnitudine
superantur aut consensum et unitatem saepe non assequuntur.
— Nos igitur, tempus esse iudicantes necessitatibus
tam magnae multitudinis stabili quadam ratione in perpetuum
subveniendi, cum S. R. E. Cardinales e Sacra Congregatione
Consistoriali in consilium adhibuerimus, Motu Proprio ac de
Apostolicae potestatis plenitudine, apud eam ipsam Congregationem
novum Officium, seu Sectionem ut aiunt, de spirituali
emigrantium cura constituimus. Huius Officii partes erunt,
quaerere et parare omnia, quaecumque opus sint, ut in iis
quae ad salutem animarum pertinent, emigrantium latini
ritus melior conditio fiat, salvo tamen iure Sacrae Congregatio-