AAS 40 (1948), p. 236

sis Maii, in festo Ascensionis D. N. I. Ch., huius anni a Nobis peracta, et
ab eisdem diutissime expectata, attulerunt. Nunc vero Venerabilis Frater
Christianus Caminada, Curiensibus Infulis ornatus, ceterique Helvetiae
Episcopi, uterque Clerus, nec non uniuscuiusque « Regionis » populus
universus, per dilectum Filium Werner Durrer, alterum a Parocho
loci vulgo « Sächseln », in Curiensi dioecesi, ubi Dei Servus natus est,
vixit atque in sepulchro conditus fuit, a Nobis enixe efflagitaverunt ut
Sanctum Nicolaum de Fltie praecipuum totius Helvetiae apud Deum Patronum
declarare dignaremur. Cum vero Eius cultus, statim post obi
tum incohatus, temporis progressu apud omnes eiusdem Nationis cives
catholicos mirum quantum percrebuerit, supra memoratis praecibus
ac votis ultro libenterque annuendum censuimus. Quam ob rem, audito
Venerabili Fratre Nostro Carolo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali
Salotti, Praenestino Episcopo atque Sacrae Rituum Congregationis
Praefecto, praesentium Litterarum tenore perpetuumque in modum, ex
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, Sanctum Nicolaum de Flüe, Confessorem et Anachoretam,
universae Helvetiae primum ac praecipuum Patronum Caelestem,
omnibus ac singulis liturgicis privilegiis adiectis, quae principalibus
locorum Patronis competunt, confirmamus, ac declaramus. Contrariis
quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus ac statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter
exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque ad quos pertinent, seu pertinere poterunt, nunc et in posterum,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II
mensis Iunii, anno MCMXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

De speciali Sanctissimi mandato
Pro Domino Cardinali a Secretis Status

DOMINICUS SPADA
a Brevibus Apostolieis.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.