AAS 40 (1948), p. 237
ECCLESIADEO IN HONOREM SANCTI VINCENTII FERRERII ET SANCTAE CATHARINAE
DE RICCIIS, IN CIVITATE AC DIOECESI PRATENSI DICATA, BASILICIS MINORIBUS
ACCENSETUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Quod de seraphico Bonaventura vitam
Asisinatis Patriarchae conscribente divus Thomas exclamasse fertur
: « Sinamus sanctum pro sancto laborare », id ipsum haud incongrue
ad Sanctam Catharinam de Ricciis transferri posse videtur: quandoquidem,
eadem moderatrice atque antistita, contiguum asceterio virginum
Dominicianarum Templum exaedificatum est in urbe Prato, omnium
intra Italiae fines primum, sub invocato nomine Sancti Vincentii Ferrem.
Debetur profecto Templum idem munificentissimo Viro Philippo
Salviati, Patricio Florentino, qui erga « Sanctam Pratensem » devotissime
fuit affectus. Sanctae eiusdem habet Templum illud : et virgíneas
exuvias, evidentibus Christi stigmatibus insignes, sub ara maiore servatas;
et nomen, non vulgare tantum, sed canonicum quoque, nomini
Sancti Titularis additum ex decreto Pratensis Episcopi, abhinc annos
viginti quinque edito, cum videlicet sollemnia quater saecularia celebrarentur
a Sanctae Catharinae ortu mortali. Sacris initiatum fuit memoratum
Templum die tertia mensis Octobris anno MDLXIH_, auctore Matthaeo
Concinio, ex Terranova, qui antea Cortonensis Episcopus, Ioanne
autem Baptista Ricasoli, Episcopo Pistoriensi, annuente. Post annos
centum et septuaginta, quo tempore Catharina in album Beatarum Virginum
adscripta fuit, Templum est amplificatum, in eamque redactum
formam quae nunc visitur, quamque sui generis unicam magni faciunt
artis periti. Sculpturis ex mar more semiplenis efficta conspicitur in
parietibus mira Catharinae vita; potissimum vero super altare maius
omnes admiratione commovet divinus ille complexus crucifixi Christi
cum virgine Sponsa, signa Redemptionis nostrae accipiente, quae et Bulla
Canonizationis et hymnodia liturgica duodequinquaginta annos eam
gessisse confirmant. Servantur etiam in Ecclesia Crucifixus idem, nec non
pictura quaedam Christi Iesu Nazareni, quae traditur Catharinam saepe
allocuta; et fictile quoddam Simulacrum Beatae Mariae Virginis, artis
pretio fideliumque veneratione praenobile, quod moniales earumque
domum a diripientibus Hispanis, ineunte saeculo decimo sexto, loquendo
servasse dicitur. Sunt autem ibidem erecta : Congregatio Rosariana,