AAS 40 (1948), p. 238
Tertius Ordo Dominicianus, Pium Opus Catharinianum et Pium Opus
Tabernaculorum; ex quibus Institutis non modo cultus, sed et apostolatus
quaedam velut praecipua sedes efficitur Templum; in media civitate
situm, a sororibus Dominicianis custoditur et a plebe fidelium frequentiore
celebratur quasi « Sanctuarium Sanctae Catharinae », plurimos
quidem trahentis « in odorem unguentorum suorum ». Nunc autem ut
sollemnibus quae nullo non tempore in honorem Beatae Catharinae de
Ricciis celebrata sunt, nova festivitas accedat, altera feliciter redeunte
centenaria die postquam Sancta Contitularis in Sanctarum numerum
ascita fuit, Venerabilis Frater Ioseph Debernardi, Pistoriensis et Pratensis
Episcopus, enixe rogat a Nobis ut celeberrimum illud Templum
dignitate Basilicae Minoris decorare dignemur. Nos porro, omnibus rite
perpensis, tum ipsi Ordinario tum Clero populoque Pratensibus ac nominatim
Eeligiosabus de domo Sancti Vincentii gratum facere volentes,
precibus eisdem libenti ac paterno animo censuimus adnuendum. Qua
propter, audito quoque Venerabili Fratre Nostro Carolo Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinali Salotti, Praenestino Episcopo atque Sacrae Rituum
Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum vi perpetuumque in modum, memoratam Ecclesiam, Deo in
honorem Sancti Vincentii Ferrerii et Sanctae Catharinae de Ricciis, in
civitate ac dioecesi Pratensi dicatam, titulo honoribusque Basilicae Minoris
perlibenter decoramus. Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere; illique Ecclesiae ad quam
pertinent, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum ex Arce Gandulphi, sub anulo Piscatoris, die xxx mensis
Augusti, anno MCMXXXXVII,, Pontificatus Nostri nono.
De speciali Sanctissimi mandato
Pro Domino Cardinali a Secretis Status
DOMINICUS SPADA
a Brevibus Apostolicis.