AAS 40 (1948), p. 243

redintegrentur, ac « tempora illa sanctitatis fecunda et gloriae » feliciter8
revocentur. Faxit utinam Deus, ut quemadmodum hodie ex tota Aegypt©
omnes una voce unoque praeconio praeclarum hunc coenobiticae vitae
auctorem dilaudant ac venerantur, sic pariter singuli universi catholica
illa ac necessaria fruantur una Nobiscum unitate, a qua non pauci,
summo cum Apostolicae Sedis moerore, seiuncti sunt. Eos Nos paterno
amplexari animo cupimus; ac Divinum Redemptorem, summum Pastorum
Principem supplici rogamus prece, ut ex saecularibus hisce fausti-4
tatibus eiusmodi quoque verae unitatis optatissimi fructus, superno eollustrante
lumine divinaque aspirante gratia, oriantur.
Qua suavi spe freti, cum vobis, Venerabiles Fratres, tum dilectissimo
Nobis gregi unicuique vestrum concredito, caelestium munerum auspicem
paternaeque benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem
libentissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxv mensis Martii, ann®
MDCCCCXxxxvin, Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XII

n

AD REVMUM D. ROMUALDUM MARIAM ZILIANTI, CONGREGATIONIS S. MARIAB

MONTIS 0LIVETC, ORDINIS S. BENEDICTI, ABBATEM GENERALEM : SEXTO EX-

PLETO SAECULO A PIENTISSIMO OBITU B. BERNARDI PTOLOMAEI, EIUSDEM

CONGREGATIONIS CONDITORIS.

PIUS PP. XII

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Ex vetere
Benedictino caudice, a quo in Catholicae Ecclesiae civilisque societatis
profectum tot fructus sunt orti salutares, decimo quarto vertente saeculo
novus surculus editus est, qui, brevi temporis spatio succrescens, validos
produxit frugiferosque ramos. Eum sapienti consilio suo divinaeque
gratiae rore coluit atque educavit B. Bernardus Ptolomaeus «nobilis
vita, sed moribus longe nobilior »/ cuius vos a pientissimi obitu sextum
expletum saeculum per huius anni cursum digne commemoraturi estis.
Id Nos confidimus fore non sine spirituali utilitate eventurum, quando-

3 Ibidem, p. 235.

4 Cf. I PETE. V, 4.
1 ANTONII BABGENSIS Chronicon Montis Oliveti, p. 5.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.