AAS 40 (1948), p. 244
quidem praeclara Conditoris vestri virtutum exempla in memoriam revocare
et in luculentiore luce ponere, efficere non potest quin ad eadem
imitanda eos omnes excitet atque permoveat, qui in eum studioso animo
intueantur.
Bernardus Ptolomaeus, cum ex patricio esset genere ortus, ingenue
educatus, ac liberalibus disciplinis imprimisque iurisprudentia eruditus,
facile sibi in posterum honorifica munera polliceri poterat. Attamen, ut
grandi animo erat, non ad occiduas caducae huius vitae glorias se vocatum
sensit, sed ad superna adipiscenda perpetuoque mansura. Quamobrem,
abdicatis rebus omnibus, una cum sociis in solitudinem secessit,
ubi angelicam, potius quam humanam vivendi rationem instituit. Cum
esset enim « divino afflatus spiritu, vehementique fervore tactus intrinsecus...
die ac nocte... anhelabat ad caelestia ».2
Eius autem sanctitatis fama permoti « multi Tusci nobiles et ignobiles...
relictis omnibus, quae ad huius saeculi voluptatem pertinent, adaucti
sunt » ; qui omnes una cum eo optima conformati disciplina, « in ora-3
tione assidui, in silentio maximi, et ad Deo laudes reddendum alacres
erant ». Quo vero religiosum eorum vitae institutum firmioribus aptio-4
ribusqué vinculis solidaretur, Benedictini Ordinis praecepta ac normas
libentissime amplexi sunt ; iisdemque actuose diligenterque in usum deductis,
non modo sempiternae suae saluti optime consuluere, sed alios
etiam, quotquot poterant, ad renovandus mores et ad christianas virtutes
publice privateque redintegrandas verbo, exemplo et opera excitarunt.
Quibus quidem in virtutibus mirabili prorsus modo excelluit Beatus
Conditor vester ; ac praesertim in angelico animi candore, quem per
totius suae vitae cursum paenitentiae spinis diligentissime saepsit, in
assiduo impensoque precandi studio, in caritate erga egenos ac miseros,
in Divini Redemptoris non sine suavissimis lacrimis meditandis cruciatibus,
ac denique in incensissima pietate erga Virginem Deiparam, cui
quidem ab se conditam monachorum familiam peculiari titulo consecratam
voluit.
Excelsa eiusmodi christiana virtus, qua ipse suique asseclae enitebant,
tum potissimum ante omnium oculos refuisit, cum letífera per
Etruriam aliasque regiones grassante peste, Beatus Bernardus dilectae
solitudini una cum sociis vaie dicere non dubitavit, atque impavidus
periculique immemor urbes, oppida, villas animorum corporumque solator
invisit. Quo quidem in obeundo caritatis christianique apostolatus
2 ANTONII BARGENSIS Chronicon Montis Oliveti, p. 5.
s Ibidem, p. 7.
* Ibidem, p. 0.