AAS 40 (1948), p. 245
munere, Beatus Bernardus eiusque monachi non pauci, morbi contagione
infecti, sanctam gloriosamque oppetiere mortem.
Habetis igitur, dilecti filii, praeclara, quae pro vestra cuiusque condicione
imitemini virtutum exempla ; in ea mentem voluntatemque convertite
per haec praesertim tempora, dum renovari hominum mores, si
umquam alias, necesse est, et dum tot occurrunt omne genus aerumnae
omneque genus discrimina, quae non modo corpora, sed animos etiam
attingunt ac miserrime afficiunt. Aptiore quavis potestis ratione agite
ac contendite; sed imprimis religiosam vitam vestram ita conformate,
ut in unoquoque vestrum Beatus Bernardus Ptolomaeus veluti reviviscere
atque operari videatur.
Haec Nos vobis exoptantes, a Deoque comprecantes una vobiscum,
caelestium gratiarum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem,
cum tibi, dilecte fili, tum Olivetanae familiae monachis, monialibus
atque « oblatis » universis, iisque omnibus, qui haec saecularia sollemnia
pio participabunt animo, Apostolicam Benedictionem libentissime
in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xi mensis Aprilis, anno
MDœccxxxxvin, Pontificatus Nostri decimo.
PIUS PP. XII
III
AD REVMUM P. CAROLUM MANSPELD, ORDINIS CLERICORUM REGULARIUM MINI-
STRANTIUM INFIRMIS PRAEFECTUM GENERALEM : OB CONVENTUM EX UNI-
VERSO ORDINE INDICTUM.
PIUS PP. XII
Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Ut flagrantis
caritatis praecepta atque proposita, quae Legifer Pater vester quasi
sacram vobis hereditatem impertiit, ac datis normis exemploque praef ulgenti
suo commendavit, aptius in dies ac salubrius efficere possitis, haud
ita multo ante statuisti — quod ex tuis litteris comperimus — conventum
ex universo Ordine convocare, ac prope Patavium proximo mense Iunio,
collatis invicem consiliis, celebrare. Id Nos laudamus admodum; spem
enim fovemus bonam fore ut, non modo ad alumnos vestros recte conformandos,
sed ad omnium etiam religiosorum sodalium mentem luculentius
collustrandam, ad eorumque excitandam alacritatem summopere conferat.
Hoc autem imprimis ante oculos perspicuum vobis sit, oportere