AAS 40 (1948), p. 284
ordinati, insulsi ac tenebricosi mundi, de quo non sunt et in quo tamen5
ex divina dispositione remanere debent, sal indeficiens sint quod, vocationis
ope renovatum, non evanescit ; lux, quae inter ipsius mundi te-6
nebras, lucet et non extinguitur ; ac modicum sed efficax fermentum,7
quod semper et ubique operans omnibusque civium ordinibus, ab imis ad
summos, permixtum, eosdem singulos universos verbo, exemplo cunctisque
modis attingere ac permeare nititur, donec integram massam ita
informet ut fermentata in Christo sit tota.8
Ut ob consolantem eiusmodi Spiritus Iesu Christi effusionem tot6
Instituta ubique gentium orta, ad normas Constitutionis Apostolicae
Provida Mater Ecclesia efficaciter dirigantur, atque eos optimos sanctitatis
fructus, qui sperantur, copiosissime ferant; itemque, ut solide et
sapienter in aciem ordinata, praelia Domini, fortiter in peculiaribus ac 10
communibus apostolatus operibus praeliari valeant, memoratam Apostolicam
Constitutionem magna cum laetitia confirmantes, matura deliberatione
adhibita, Motu proprio, certa scientia, ac de Apostolicae plenitudine
potestatis haec, quae sequuntur, declaramus, decernimus ac constituimus
:
I. Societates, clericorum vel laicorum, perfectionem christianam in
saeculo profitentes, quae elementa ac requisita in Constitutione Apostolica
Provida Mater Ecclesia praescripta certa plenaque ratione habere
videantur, non debent neque possunt inter communes fidelium Associationes
(cc. 684-725) arbitrio, quovis praetextu, relinqui, sed ad propriam
Institutorum Saecularium naturam et formam, quae ipsorum character!
ac necessitatibus apprime respondet, reducendae atque elevandae necessario
sunt.
II. In hac Societatum fidelium ad superiorem Institutorum Saecularium
formam elevatione (cfr. n. I), atque in omnium Institutorum, sive
generali sive etiam singulari ordinatione perficienda, illud prae oculis
semper habendum est, quod proprius ac peculiaris Institutorum carácter,
saecularis scilicet, in quo ipsorum exsistentiae tota ratio consistit,
in omnibus elucere debet. Nihil ex plena christianae perfectionis professione,
evangelicis consiliis solide fundata et quoad substantiam vere religiosa,
detrahendum erit, sed perfectio est in saeculo exercenda et profitenda;
ac, proinde, cum vita saeculari in omnibus, quae licita sunt et quae
6 Cfr. IOAN., XV, 19.
6 Cfr. MATTH., V, 13; MARC, IX, 49; Luc, XIV, 34.
7 Cfr. IOAN., IX, 5; I, 5; VIII, 12; Eph., V, 8.
8 Cfr. MATTH., XIII , 33; / Cor., V , 6; Colat., V , 9.
9 Cfr. Rom., VIII, 9.
10 Cfr. Cont., VT, Ii.