AAS 40 (1948), p. 294

tutorum Saecularium recensentur ac definiuntur (Art. I et III), sed
praeterea necesse prorsus est ut ab aliquo Episcopo, hac Sacra Congregatione
prius consulta, approbata atque erecta sit (Art. V, § 2; Art. VI).
2. Associationes fidelium, quae rationem notasque habent in Constitutione
Apostolica descriptas, ab hac Sacra Congregatione de Religiosis
omnes ubique, sive in territoriis iuris communis sive in territoriis Missionum,
iure ad normam ipsius Constitutionis dependent (Art. IV,
§§ 1 et 2) et Constitutionis Legi peculiari subiiciuntur, nec quavis ratione
vel titulo ipsis licet, iuxta Litteras Primo feliciter (n. V), inter
communes Associationes fidelium (C. I. C, L. II, P. III) remanere, salvo
n. 5 huius Instructionis.
3. Ad veniam pro erectione novi Instituti Saecularis obtinendam,
Episcopus loci, et non alius, hanc Sacram Congregationem adire debet,
eam distincte docendo de iis omnibus quae in Normis pro erectione et
approbatione Congregationum ab ipsa S. C. de Religiosis editis (6 martii
1921, nn. 3-8) definiuntur, congrua tamen congruis referendo
(Art. VII). Mittenda etiam sunt schemata Constitutionum (sex saltem
exemplaria), lingua latina vel alia in Curia recepta exarata, et insuper
Directoria aliaque documenta, quae ad Associationis rationem atque
spiritum dignoscendum inservire valeant. Constitutiones ea omnia continere
debent, quae Instituti naturam, genera sociorum, regimen, formam
consecrationis (Art. III, § 2), vinculum e Sodalium Instituto incorporatione
ortum (Art. III, § 3), communes domos (Art. III, § 4),
membrorum institutionis rationem atque exercitia pietatis respiciunt.
4. Associationes quae ante Const. Provida Mater Ecclesia legitime,
ad normam praecedentis iuris, erectae vel approbatae ab Episcopis erant,
vel pontificiam Associationum laicalium aliquam approbationem obtinuerat,
ut ab hac Sacra Congregatione qua Instituta Saecularia, sive
iuris dioecesani sive pontificii, recognosci valeant, ad ipsam Sacram
Congregationem documenta erectionis vel approbationis, Constitutiones
quibus hucusque legebantur, brevem relationem historicam, disciplinarem
et apostolatus, ac, praesertim si iuris tantum dioecesani sint, etiam
testimonia Ordinariorum in quorum dioecesibus sedes habent remittere
debent. His omnibus ad normam Art. VI et VII Const. Provida Mater
Ecclesia perpensis atque attente examinatis, prout casus ferat venia
erectionis vel Decretum laudis concedi poterit.
5. Associationes non ita pridem fundatae, vel non sufficienter evolutae
iliaeque etiam quae in dies excitantur, etsi. spem bonam de se concipere
merito faciant quod si res secunde procedant ex ipsis Instituta Saecularia
solida ac genuina exurgere valeant, opportunius erit si non sta-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.