AAS 40 (1948), p. 295

tim S. Congregationi proponantur ut venia erectionis ab ipsa impetretur.
Ex regula generali, quae nonnisi gravibus de causis rigide probatis, exceptionem
pati debet, hae novae Consociationes, donec sufficiens specimen
dederint, sub paterna Auctoritatis dioecesanae manu et tutela retineantur
et exerceantur, prius uti merae Associationes, quae facto potius
quam iure existunt, deinde, non quidem per saltum sed pedetemptim
atque per gradus, sub aliquibus ex formis Associationum fidelium, ut
Piae Unionis, Sodalitii, Confraternitatis, iuxta casus evolvantur.
6. Dum hae praeviae evolutiones (n. 5) perdurant ex quibus clare demonstrandum
est, revera de Associationibus agi, quae plenam vitae perfectioni
et apostolatui consecrationem sibi proponunt, quaeque alias
omnes habeant notas quae in vero Instituto Saeculari exiguntur, attente
invigilandum est ne quidquam his Associationibus interne vel externe
permittatur, quod praesentem ipsarum conditionem excedat, et specificae
Institutorum Saecularium rationi et naturae respondere videatur.
Illa praesertim vitentur quae, denegata postea venia pro erectione in
Institutum Saeculare, facile auferri vel destrui non possent et Superioribus
vim quamdam inferre viderentur ad approbationem concedendam
vel nimis facile largiendam.
7. Ad iudicium securum et practicum ferendum de vera natura Instituti
Saecularis alicuius Associationis, scilicet an ipsa in saeculari statu
et conditione sua membra ad illam plenam consecrationem et deditionem
efficaciter ducat quae, etiam in foro externo, imaginem referat status
perfectionis completi, et quoad substantiam vere religiosi, haec sunt
accurate perpendenda :
a) an sodales qui, ut membra strictiore sensu sumpta Associationi
inscribuntur, « praeter illa pietatis et abnegationis exercitia » sine quibus
perfectionis vita vana illusio dicenda esset, tria generalia consilia
evangelica una ex diversis formis quae Constitutio Apostolica admittit
(Art. III, § 2), practice et solide, profiteantur. Possunt tamen admitti,
ut membra latiore sensu accepta, et maiore vel minore vi seu intentione
Associationis corpori adscripta, Sodales qui ad evangelicam perfectionem
adspirent ipsamque in propria conditione exercere nitantur, etsi non
singula consilia evangelica altiore gradu complectantur seu complecti
valeant;
b) an vinculum, quo membra strictiore sensu sumpta et Associatio
inter se ligantur, stabile^, mutuum ac plenum sit, ita ut ad normam Constitutionis,
Sodalis Associationi se totum tradat et Associatio talis sit
vel serio fore praevideatur, quae de Sodali curam gerere atque de ipso
iure respondere velit ac possit (Art. III, § 3, 2°) ;

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.