AAS 40 (1948), p. 487

sus volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus ostensis haberetur.
Nemini autem hanc paginam provectionis, erectionis, constitutionis,
commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die tertia decima Maii mensis, Pontificatus
Nostri anno decimo.

Pro S. R. B. Cancellario
P. Card. MARCHETTI SELVAGGI ANI P. Card. FÜMASONI BIONDI

S. Collegii Decanus. S. C. de Propaganda Fide Praefectus.

t Alfonsus Carinci, Archiep. Tit. Selene, Dec. Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.

Loco SJ Plumbi

Reg. in Cane Ap., vol. LXXVI, n. 14. - Ai. Trussardi

IV

NIAMEYENSIS
, (PARAKUENSIS)

BX PRAEFECTURA APOSTOLICA NIAMEYENSI PARS MERIDIONALIS SEIUNGITÜR ET

NOVA EXINDE ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA, (( PARAKUENSIS )) NO-

MINE, QUAE SOCIETATI PRO MISSIONIBUS AD APRO S COMMISSA MANEBIT.

PRAEFECTURA APOSTOLICA NTAMEYENSIS, ITA TERRITORIO IMMINUTA, CON-

GREGATIONI SS.MI REDEMPTORIS COMMITTITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Evangelizationis operi melius procul dubio consulitur, si enascentes
inter infideles populos Ecclesiae, nimio territorio redundantes, disperdantur
et novae exinde constituantur Missiones aliis divini verbi Praeconibus
concredendam. Quo moti consilio lubentissime excipiendas duximus
preces ad hanc Apostolicam Sedem oblatas, quibus exposcitur ut
Praefectura Apostolica Niameyensis in Africa Occidentali bipartiatur
et nova proinde erigatur Praefectura. De consilio itaque venerabilium

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.