AAS 40 (1948), p. 488

Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacri Consilii Christiano Nomini
Propagando, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum
qui sua interesse praesumant consensu, certa scientia, omnibus mature
perpensis, de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine ab Apostolicae
Praefecturae Niameyensis territorio meridionalem partem separamus,
complectentem civiles districtus de Kandi, Paralcon, Djougou et
Natitingou et non excedentem lirnites septentrionales coloniae civilis de
Dahomey; eamque in novam erigimus et constituimus Praefecturam Apostolicam
ParaJcuensem nuncupandam, quae concredita manebit Patrum
Societatis Pro Missionibus ad Afros curis. Partem vero septemtrionalem
Niamey en sis Praefecturae Apostolicae, ita etiam in posterum appellandae,
complectentem districtus civiles de Zinder, Niamey et Fada N'Gour~
ma, curis committimus Congregationis Ssmi Redemptoris sodalium, qui
plures iam annos sacerdotale illic ministerium laudabiliter exercent. Novae
autem Praefecturae Apostolicae Parakuensi eiusque pro tempore
Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque
Praesules iure communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstrui
gimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae
omnia uti supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus ac
iubemus contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
Notarii publici subscriptis, et viri in ecclesiastica dignitate vel ofiicio
constituti sigillo munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae
hisce praesentibus ostensis haberetur. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die tertiadecima Maii mensis, Pontificatus
Nostri anno decimo.

Pro S. R. B. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

S. Collegii Decanus. S. C. de Propaganda Fide Praefectus-

Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXV, n. 92. - Al. Trnssarâi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.