AAS 40 (1948), p. 530

man t consensu, omnibus mature perpensis, ac certa scientia, de apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, a dioecesi Chachapoyasensi totum
territorium seiungimus, vulgo Departamento civil de San Martin nuncupatum,
comprehendens sex provincias, videlicet : Moyobamba, Lamas,
II uallaga, Mariscal Gareres, Rio ja et Tarapoto; et ex eo erigimus et
constituimus novam Praelaturam nullius Moyobambensem appellandam,
quae sequentibus paroeciis constabit : Moyobamba, Rio ja, Tarapoto, Lamas,
Juanjiú Saposoa, Ghazuta, Habana et Uchiza. Igitur huius Praelaturae
nullius Moyobainbensis fines hi erunt : ad septentrionem : Vicariatus
Apostolicus de S. Gabriele a Virgine Perdolente de Marañón ;
ad orientem : Vicariatus Apostolicus de Ucayali ; ad meridiem : Dioecesis
Huanucensis ; ad occidentem : Dioecesis Chachapoyasensis et parva
pars dioecesis Huanucensis. Praelaturae ita «rectae et limitibus circumscriptae
sedem statuimus in Moyobamba urbe, a qua ipsa nomen
mutuatur; Praelati vero cathedram in ecclesia paroeciali Deo in honorem
S. Iacobi Apostoli dicata ibidem exstante Agimus, quam proinde
ad ecclesiae praelatitiae gradum evehimus : quibus sedi et praelatitiae
ecclesiae atque pro tempore Praelatis Ordinariis omnia tribuimus iura
et privilegia eisque onera et obligationes imponimus, quae ceteris sedibus
et praelatitiis ecclesiis earumque Praelatis ad iuris tramitem sunt
adnexa. Decernimus insuper ut Praelatura Moyobambensis metropolitanae
Ecclesiae Truxillensi sit suffraganea eiusque pro tempore Praelati
metropolitico Truxillensis Archiepiscopi iuri subiecti sint. Praelaturae
autem dos subsidio constituetur, quod Peruvianum Gubernium
assignat, praeterquam oblationibus fidelium, in quorum bonum Praelatura
ipsa constituta est. Quod vero attinet ad huius Praelaturae regimen
et administrationem, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque
huiusmodi, rite servari iubemus quae sacri canones praescribunt.
Quod clerum peculiariter spectat, statuimus ut simul ac hae Litterae
Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso clerici ecclesiae
illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime degunt. Mandamus
demum ut a nova Praelatura ista eiusque sumptibus bini delecti iuvenes,
in sortem Domini vocati, aut modo saltem unus, in Collegium Pium
Latinum Americanum in Urbe, non intermissa vice, mittantur, ut ibi
sub fere oculis Nostris in spem Ecclesiae instituantur. Ad quae omnia
uti supra disposita et constituta ad exsecutionem mandanda eum, qui
Apostolicae quam supra memoravimus Nuntiaturae in Peruviana Republica
praesit, deputamus eique necessarias et opportunas tribuimus
facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum
in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus facimus ad

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.