AAS 40 (1948), p. 531
S. Congregationem Consistorialem authenticum quantocius transmittendi
exemplar peractae exsecutionis actorum. Praesentes autem Litteras
et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet, quorum
intersit vel qui sua interesse praesumant, etiam si specifica et individua
mentione digni sint, auditi non fuerint vel praemissis non consenserint,
nullo umquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis
vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et
iiiexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari
posse sed eas, tanquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas
et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere et, si secus super his a quocumque, quavis
auctoritate, scienter vel ignoranter attentare contigerit, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus,
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis et quibuscumque aliis Romanorum
Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per praesentes
d eroga mus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis vel
excerptis, manu tamen alicuius notarii publici subpscriptis et sigillo
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus
tribuatur fides, quae hisce praesentibus tribueretur, si exhibitae vel
ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,
constitutionis, concessionis, subiectionis, statuti, mandati, decreti,
delegationis, derogationis et voluntatis Nostris infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum. Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die septima Martii mensis, Pontificatus Nostri
anno nono.
Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI Fr. R. C. Card. ROSSI
8. Collegii Decanus, 8. C. Consistorialis a Secretis.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Loco © Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXXV, n. 65. - Al. Trussardi.