AAS 40 (1948), p. 532

NILI SUPERIORIS
(KAMPALENSIS)

E VICARIATU APOSTOLICO NILI SUPERIORIS PARS SEPARATUR, QUAE IN NOVUM

VICARIATUM APOSTOLICUM ERIGITUR, KAMPALENSEM APPELLANDUM. SE-

DES AUTEM NILI SUPERIORIS VICARIATUS IN (( TORORO )) URBEM TRANSFERTUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Curas Nostras et cogitationes in christianum nomen longe lateque
inter gentes, nondum evangelico collustratas lumine, propaganduin assidue
conferentes, in Vicariatum Apostolicum Nili Superioris mentis
Nostrae aciem modo convertimus; qui cum nimio redundet territorio
ac proinde nimis ardua ac difficilis in illo sit catholicae fidei praedicatio,
attentis praesertim incrementis, quae a sedulis Societatis Missionariorum
S. Ioseph de M ili Hill sodalium, quibus Vicariatus ille concreditus
est, curis comparata sunt, peropportunum visum est, ad evangelizationis
operi aptius illic consulendum, Vicariatus illius territorium
bipartire et novum exinde erigere Vicariatum Apostolicum. Praehabito
itaque venerabilis Fratris Davidis Mathew, Archiepiscopi titularis Apameni
in Bithynia, Africae Orientalis et Occidentalis Britannicae Delegati
Apostolici, favorabili voto, de venerabilium Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide praepositorum
consilio, omnibus mature perpensis ac certa scientia, suppleto,
quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine e Vicariatu
Apostolico Nili Superioris in regione meridionali et occidentali
partem separamus, complectentem regni Bugandae portionem, idest
eam civilis districtus de Mengo partem, ad Vicariatum illum hucusque
pertinentem, et totum civilem districtum de Busoga; quam territorii
partem in novum erigimus Vicariatum Apostolicum, quem, Kampa! ensis
nomine nuncupandum, praefatae Societati Missionariorum S. Ioseph
de Mill Hill, ad nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum, concredimus.
Residua vero pars in regione septentrionali et orientali, complectens
civiles districtus de Teso et de Mbale, atque portionem o rien-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.