AAS 40 (1948), p. 541

est. Primo tempore, in exordio huius devotionis, Sacratissimam leonem
Matris Desertorum Valentinates humili in aedicula venerabantur, iuxta
primum dementium nosocomium exstante; deinde, saeculo decimo sexto,
transtulerunt, Capitulo consentiente, in angustum sacellum pone Ecclesiam
Cathedralem exstructum. Denique, Eius cultu magis magisque
augescente, ut templum ipsa in media civitate aedificantur opus fuit.
Primus huius Sacrae Aedis lapis anno mdglii a bon. mem. Urbina, Valentino
Archiepiscopo, collocatus fuit, templumque, venustate, decore,
maiestate conspicuum, paucos post annos, consecratum fuit. Cuius templi,
in Abside curvati, mirifica quoque suavitate stili graeco-romani,
ordine dorico et corinthio, exstructi, admirationem movent columnae
rubro ac viridi marmore affabre factae; aditus praecipuus, qui ex
platea, vulgo « de Ja Seo » appellata, perample ad Ecclesiam fert; tholus
a Palomino, eximiae artis pictore, iucundissima imagine « Gloriae »
ornatus ac depictus. Tam speciosum templum, quod « Regalis Cappella »
vulgo appellatur, non modo Valentinae civitatis sed etiam totius Archidioeceseos
Christifideles omnes celebrant, qui enixas Beatae Mariae
Virgini preces adhibent, atque a Divina Matre opem implorant vel
maximas, pro acceptis beneficiis, gratias agunt. In laudata Ecclesia
non interrupte Missae celebrantur; saepenumero in dies Rosarium recitatur
iugiterque functiones mariales et eucharisticae peraguntur. Ad
Divini cultus Sacrorumque magnificentiam assiduus, diligens, satisque
idoneus Clerus incumbit, fideliumque utilitati praesto est. Tanta quotannis,
pietate atque caritate populi, stipis colligitur vis, ut satis superque
ea divini cultus expensis suppetat. Civili Hispanica perturbatione
anno mcmxxxvi furente, atque, sublato Dei metu, adversus religionem
grassante, templum quoque Patronae Celesti Valentiae dicatum
nefarie vasta tum deturbatumque fuit; attamen, Confraternitatis
cura ac pietate, non modo in integrum sed in melius quoque restitutum
fuit, ita ut eius venustas, pulchritudo, magnificentia hodie magis
refulgeant. Quum tam insignem artificiosamque Ecclesiam, privilegiis
ditatam et Pontificum et Regum, Venerabilis Frater Marcellinus Olaechea
Loizaga, Valentinus Archiepiscopus, proximo mense Maio, occasionem
nactus quintae et vicesimae diei anniversariae, cum Imago Beatae
Mariae Virginis coronata fuit, sollemniter consecrare exoptet, atque
una cum eodem Praesule Capitulum Metropolitanum, Magistratus omnes,
Senatus Civitatis, Praefecti omnium municipiorum, universaeque Consociationes
tam Valentiae quam totius Archidioecesis instantissime ac
totis viribus a Nobis efflagitaverint ut praedictum templum titulo ac
dignitate Basilicae Minoris decorare dignaremur, Nos adhibitas Nobis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.