AAS 40 (1948), p. 542

preces Ordinarii Valentini votaque ad Nos humillime lata ultro liben
terque excipienda censemus, quum maxime cordi sit Nobis ut firmior
vividiorque in dies fiat erga Virginem Mariam fidelium pietas in Valentina
Archidioecesi. Quare, audito Venerabili Fratre Nostro Clemente
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Micara, Episcopo Veliterno et Sacrae
Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
harum Litterarum tenore perpetuumque in modum, templum in honorem
Beatae Mariae Virginis Matris Desertorum Deo dicatum, Valentiae,
titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus cum privilegiis
atque iuribus quae Ecclesiis hoc titulo honestatis rite competunt.
Contrariis quibuslibet nihil obstantibus. Haec benigne largimur,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper
exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt nunc et in
posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam, secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit
attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
xxi mensis Aprilis, anno MCMXXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

De speciali Sanctissimi mandato
Pro Domino Cardinali a Secretis Status

DOMINICUS SPADA
a Brevibus Apostolicis.

IV

CATHEDRALIS ECCLESIA CIVITATIS AC DIOECESIS HARLEM ENSIS IN HOLLANDIA

DEO IN HONOREM S. BAVONIS DICATA BASILICAE MINORIS TITULO HONORI-

BUSQUE AUGETUR.
PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — « Signum cui contradicat u r » semper
fuit, iuxta Simeonis prophetiam, Christus Iesus in sua vita mortali;
posthac vero, ad aetatem usque nostram ac deinceps, iugiter fuit
eritque, per saecula, Eiusdem quoque immaculata Sponsa, Corpus nempe
Eius mysticum, id est Ecclesia. Exinde factum est ut non solummodo
Christus ipse contumeliis, flagellis vulneribusque affectus fue-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.