AAS 40 (1948), p. 543

rit, sed etiam, prout Ipse suis discipulis praedixerat, fideles persecutiones
passi sint, et quidquid ad christianum cultum directe pertinet
direptionibus vastationibusque per saecula fuerit obnoxium. Nil mirum
proinde si Templum quoque, in Batavorum finibus maximum ac celeberrimi!
m habitum, gravissimis eversionibus propter hominum rerumque
iniurias dirutum saepe fuerit totidemque Episcoporum, sacerdotum
populique catholici cura ac pietate denuo aedificatum. Quandoquidem
circa Templum illud, quod splendidum in Harlemensi Hollandiae
civitate ac dioecesi exstat, quodque saeculo xni inceptum fuit, adversae
eaedemque ardentissimae animorum perturbationes exarserunt, tum
potissime cum, x vi perdurante saeculo, civile bellum inter catholicos
et novatores haereticos excultas illas regiones dire vastavit. Avitae Catholicae
Fidei testimonium ac propugnaculum, Harlemense Templum,
ad Ecclesiae Cathedralis dignitatem anno MDLIX evectum, quum Decessor
Noster, rec. mem., Paulus PP, IV Harlemensem dioecesim canonice
erexit, a furentibus calvinisti s oppugnatum et violatum et com
bustum pluries fuit penitusque eversum. Attamen sacra Hierarchia a
Pio PP. IX, fel. rec, Decessore Nostro, in Hollandia feliciter, Deo favente,
restaurata, Harlemensis tunc temporis Episcopi, utriusque Cleri
universique populi nava sollertia, mira liberalitate impensoque studio
Ecclesia Cathedralis splendide a fundamentis aedificata est atque in
honorem Sancti Bavonis, die ii mensis Maii anno MDCCCXCVIII, fuit sollemniter
consecrata. Haec, cum ceteras vastitate atque artis fulgore prae
ce!lat cumque vetustae ac pristinae illius locum teneat, catholicis est
carissima. Quibus omnibus mature perpensis, Venerabilis Frater Ioannes
Petrus Huibers, Harlemensis Episcopus, quinquagesimae anniversariae
diei eiusdem Ecclesiae Consecrationis faustam opportunitatem
nactus, pro se suisque sacerdotibus ac fidelibus enixas Nobis adhibuit
preces ut supra memoratam Ecclesiam Cathedralem ad dignitatem Basilicae
Minoris evehere dignaremur. Nos autem, splendidae illius historiae
haud inscii, ad immutabilem erga Petri Cathedram ac Romanum
Pontificem Batavorum observantiam praemio rependendam, nec
ii on a cl augendam dioeceseos fidelium pietatem, huiusmodi votis precibusque
annuendum libenti censuimus animo. Audito igitur Venerabili
Fratre Nostro Clemente Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Micara,
Episcopo Veliterno, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum,
Ecclesiam Cathedralem Civitatis ac Dioeceseos Harlemensis iii
Hollandia, Deo in honorem Sancti Bavonis dicatam, ad dignitatem Ba-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.