AAS 40 (1948), p. 546

ducatur, supervacaneum Nobis videtur vos monere attenta Nos consideratione
libraturos consilia, quae ipsi arbitrati estis vel arbitratami ni
Nobis suggerenda et proferenda esse.
In vestra igitur laude ponimus, quod apostolica alacritate, de (pia
unquam minime dubitavimus, fideles curare pergitis, cum solidam veramque
in Deum pietatem et integros christianae vitae mores restaurare
et provehere studeatis, id praeter alia satis agentes, ut Christi
oves vigilantiae vestrae concreditae, quemadmodum ipsi faciendum vobis
proponitis, recte et moderate sacrae liturgiae afflatu et Sacrae Scripturae
cognitione et usu imbuantur.
Haud minor laudatio Nostra, maioris studii incitamentum, adhibenda
est etiam Actionis catholicae aliarumque catholicarum consociationum
gregalibus, quos novimus impigra contentione increbrescentibus
istic miseriis et necessitatibus subvenire.
Multum adhuc usque peractum. Impellente atque moderante Caritatis
Associatione, fideles ipsi vestrae crediti vigilantiae, propria contempta
inopia, mutuam sibi operam egregie praestant. Contra impiorum
perversas doctrinas et nefarios ausus nondum conquiescentes, qui
istic catholico nomine recensentur arctiore quam antea coniunctione
coalescunt. Academici viri, studiosi, operarii, agricolae, propriis adductis
consociationibus, quae nonnunquam foederatas societates constituunt,
sibi prospiciunt ac sodalibus quoque certatim sua admovent studia.
Peculiarem vero operam date, ut iuniores opifices ad fidem, ad vitam
catholicam et ad Ecclesiae de re sociali doctrinam se recipiant.
Simulque honorifica mentio inferenda est de catholicis mulieribus, quae
novis propositis et inceptis, ad se et ad numerum valde magnum ini i u -
ptarum feminarum quod attinet, rem religiosam et socialem excolunt
et confovent. Neque silentio praetereundum est, praeter alia, quod
Actio catholica id agit, ut coram magistratibus et in publico foro a
lectis viris Catholicae Ecclesiae postulata explanentur, scholarum catholicarum
iura defendantur, atque in publicis coetibus et in privatis
colloquiis christiani dogmatis lumen etiam adhuc ignaris proponatur.
Quae in posterum facienda sunt, maiorem efflagitant tenaci ta tem
propositorum. Omnes in id nitantur, ut, nunquam fracto unitatis et
concordiae vinculo, eadem sentiant, cogitent, velint, quae cum iustitiae
et caritatis praeceptis monitisque usque concordent. Ut tot ruinae
reparentur, quas temporis hominumque nequitia istic coacervavi t, una
est salubris medela, unum efficax praesidium, ut videlicet Evangelii
lex apud omnes plurimi fiat et totum commercium societatem (i ne vitae
potiatur et penetret. Immensae enim exoriuntur vires, si privatim

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.