AAS 40 (1948), p. 547

et publice consonet cum moribus fides, si cum operibus conveniat intemerata
conscientia. Christus qui dedit recte agendi et patiendi exemplum,
Ipse praebet hortamentum et auxilium, quia si durum est certamen,
nobile manet praemium nec potest conferri labor, qui pro regno
Dei provehendo in terris sustinetur, cum pondere inenarrandae gloriae,
quod in caelis victores exspectat. Ipse igitur milites suos cohortatur
ad bonum praelium strenuissime pugnandum : « Clamat de caelo : Specto
vos; luctamini, adiuvabo; vincite, coronabo! »1
Ut hac expergefacti fiducia, officia vestra maiori semper studio obeatis,
vobis, dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, uberrima caelestia
munera adprecamur et in horum pignus Apostolicam Benedictionem
peramanter impertimus, quam et sacerdotibus et fidelibus vigilantiae
vestrae commissis ultra extendimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die i mensis Decembris
anno MCMXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

PIUS PP. XII

AD EMUM P. D. IACOBUM TIT. SS. BONIFACII ET ALEXII S. R. E. PRESBYTERUM

CARDINALEM DE BARROS CÁMARA, ARCHIEPISCOPUM S. SEBASTIANI FLUMI-

NIS IANUARII, LEGATUM AD QUINTUM CONVENTUM EUCHARISTICUM NATIO-

NALEM E TOTA BRASILIA IN UBRE PORTALEGRENSI HABENDUM.

PIUS PP. XII

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Lata
Brasiliana regio, quae vulgo Rio Grande do Sul appellatur, feracium
arvorum dives, religionis gloria magis magisque clarescit, quod quidem
praecipue effuso cruori trium beatorum Martyrum, Rochi Gonzalez dé
Santa Cruz, Alfonsi Rodríguez et Ioannis de Castillo iure meritoque
tribuitur. Portalegriae, in eius urbe capite, iam centum abhinc annos
episcopali honore et sede honestata, catholicae rei auctibus et auspiciis
Lietissima, sub exitum huius mensis — ut magno cum animi Nostri obiecta
mento percepimus — Eucharisticus Conventus e tota Brasiliana natione
concelebrabitur, qui fidelium multitudinis frequentia, sacrorum
rituum decore, pertractandorum argumentorum momento, Actionis catholicae
provehendae studio, omni salutarium fructuum exspectatione

1 S. In Ps. XXXIX, 0.
AUGUSTINUS,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.