AAS 40 (1948), p. 548

magnificus et spectabilis prospicitur. Hanc ob rem, admotis Nobis precibus
libenter concedentes, evidentiore ratione et praesentia ei interesse
decrevimus atque, hoc permoti consilio, te Legatum Nostrum facimus
et constituimus, qui Eucharistici illius Congressus coetibus praesideas,
nuntius et interpres amantissimae gratulationis et securae fiduciae,
quibus sollemnia eadem festa et pia obsequia prosequimur. Perplacuit
Nobis illic hoc propositum esse argumentum, fuse illustrandum
et enucleandum, quaenam inter Ss. Eucharistiam et rem socialem necessitudo
intercurrat. Quodsi quaelibet sociatae vitae instituta amore
sui usque ad contemptum Dei dissolvuntur et amore Dei usque ad contemptum
sui augescunt et florent, quantum ad eorum incorruptam sanitatem
et ad provectiora incrementa venerandum sacrificium et sacramentum
unitatis et caritatis conferat, nemo est qui, si aliquantisper
cogitet, non intelligat. Per ea videlicet mysteria maximum munus Deo
a nobis offertur, et inaestimabilis pretii dona nobis a Deo profluunt et
ad assequenda virtutum culmina incitamur. Idcirco enim Christum summus,
ut in eum, quem accipimus, transeamus, et Novi Testamenti
dignitatem, legem, promissa numquam non recensentes, tamquam membra
capiti, divino Servatoli fidei et caelestis amoris vinculo coniuncti
fiamus oves gregis Dei, populus electus Ipsius, gens sacerdotalis et regia
: «omnes... dei feri et templiferi, christiferi, sanctiferi ». Manant1
etiam inde exemplorum celsitudo et magnitudo virium, ut Apostoli
praeceptum, ubi tota christianae religionis natura et ratio consistit,
perficiamus : (( Caritas fraternitatis maneat in vobis ». Si enim Chri-2
stus tanta liberalitate fidelibus praebet caelestia ac Se ipsum, qui est
rex caelestium, eodem impulsu permoti, donent et ii indigentibus fratribus
terrestria quae sibi praesto sint, et, abiecta foeda in retinendo
et in arripiendo cupiditate, colant et exsequantur quod suadet caritas
et quod imperiosior iubet socialis iustitia. Id hortamur omnes qui e
Brasiliae terris eo turmatim pietatis causa convenient, ut « habentes
mysterium fidei in conscientia pura » firma fide, valida patientia, ere-3
cta spe, sedula industria quidquid communi commodo et utilitati conducat,
ad maiorem Evangelii laudem comparandam concordibus conatibus
provehant. Portalegriae autem urbi, ubi Eucharisticus celebrabitur
triumphus, id volenti animo ominamur, ut auspicalis laetitiae nomen
re semper feliciter impleat : gaudeat ea semper honesta cura, virtutum
gloria, Christi lege, divinis pollicitationibus, in re sociali pro-

1 S. IGNATIUS MARTYR ad Ephesios, I X , 2.

- Hebr., XIII, 1.
1 T Tim., III , 9.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.