AAS 40 (1948), p. 55

indicium esset. Ea erat humilitate ut nemini unquam concrederet dona,
quibus ipse a Deo donatus esset. Percontanti cuidam quomodo posset
coeptam vitae rationem sustinere, et tam dirum ieiunium servare, nec
timeret se deceptum iri, respondit: « Neminem humilitas unquam fefellit
».
Superiorum voluntati semper obsequens fuit : sic enim mira hilarique
submissione mandato paruit Auxiliaris Episcopi Constantiensis
ex obedientia praecipientis ut panis frustulum inanducaret vinumque
sumeret sibi praebitum. Protinus Dei famulus, signo crucis munitus,
ex Episcopi manibus sumptum panem vinumque, etsi magna cum difficultate,
serena laetitia edit et bibit.
Beatissimam Virginem Deiparam ; quam omnis expertem humanae
originis maculae fuisse semper credidit, filiali colebat amore, Rosari!
precibus eam exorare in deliciis habebat: sed maximam colebat devotionem
erga Ss. Trinitatis mysterium, de quo mirabiles, uti fertur, visior
nes habuit, erga D. N. Iesu Christi Passionem et augustissimum Eucharistiae
Sacramentum, quod unum ei viginti fere annos pro aliménto
fuit. Sicuti Deum supra omnia heroica diligebat caritate, ita proximum
sicut seipsum, suam potissimum patriam ardentissimo prosequebatur
amore.
Dum caelestem quasi in Ranft eremo vitam agebat, animos civium
quaedam scindebat dira dissentio, quae, nisi Dei Servus auxilio venisset,
forsitan in invidiae gurgitem rempublicam demersisset, nec de ea memoria
extaret, licet Confoederatio Helvetica tunc temporis maxime floreret
ob annorum egregia facinora et partas victorias. Nam anno millesimo
quadrigentesimo septuagesimo sexto, post tria memoratu digna
praelia, Helvetii res Caroli Temerarii, Burgundiorum Ducis, penitus
profligarant. At cum ad dividenda spolia deventum esset, cives non
consentiebant. Quinque iam anni transieran t, nec quisquam civium
noverat quid de spoliis Legati civitatum agerent. Moram hanc suspicari
animo ferebat populus, qui acerrimis consiliis interdum motus, ne novum
ad bellum esset perveniendum censebat. Animis nimia anxietate
perculsis, oculi omnium in Patrem convertebantur, cum aliunde deficeret
salus.
A senatu interea, qui tunc Stansii habebatur, ad hominem Dei legationes
crebro mittebantur, quae eum rogarent ut ad concordiam cito
assequendam viam sterneret. Sed, licet Nicolaus condiciones christiana
caritate rerumque civilium perrara prudentia proponeret, commotae
mentes minime eius consiliis acquiescebant. Die tandem vicesima decent
bris mensis, anno millesimo quadrigentesimo octogesimo primo, novo

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.