AAS 40 (1948), p. 54
veritatem. Sed tum. civiles tum ecclesiastici iudices nihil invenerunt quod
de poenitentis fide dubitandi ansam praeberet, quamvis ipse permultis
undique pressus fuerit quaestionibus.
Omnium igitur concursus et admiratio ita crevit ut, ne iterum ad
hospitii mutandi ad pristinum propositum rediret eremita, sub aestatem
anni millesimi quadrigentesimi sexagesimi octavi cives parvum ei sacellum
cum habitáculo extruxerint, cuius ipse dedit formam. Quod quidem
totum ligneum erat, ut quisque etiam nunc potest videre, angustissimis
duabus mansiunculis constans, omni supellectile fere carentibus,
sed tantum scamno, quod grabati usum praeberet, et saxo ex flumine
lecto, quo cervicali uteretur. Hac in paupérrima casa Dei Servus
poenitentiae et meditationi totum se dedit : post exiguam duarum vel
trium horarum quietem, reliquam noctem divinarum rerum contemplationi
insumebat usque ad auroram. Omnibus dominicis et festis
diebus paroecialem adibat ecclesiam, ubi gravis et pius sacris assistebat;
Parocho utebatur confessario, ad Sacram Sinaxim, ut vigens tunc
erat disciplina, quatuor maximis anni festis diebus accedebat. Quam
vitae rationem decem annos servavit. Postquam autem pii ïïdeles sacerdotem
quemdam invenerunt, qui ei praesto esset, Sanctissimam Eucharistiam
semel in mense recipere consuevit; quinque vero ante annos quam
e vita migraret, cum fractis viribus in suo coactus esset manere asceterio,
octavo quoque die de altari libavit.
Per diem benignissime hospites excipiebat, qui ab ipso consilium et
solatium expetebant in curis et anxietatibus, quibus vita in dolore suspirat.
Non est facile dictu quot ille maestos sit solatiis, quot in familias
discordiis laniatas pacem retulerit, quam multos sceleribus obnoxios
ad reconciliati animi quietem reduxerit, quot sollicitudines levaverit,
quot odia extinxerit, quot de vitae condicione eligenda illuminaverit,
quot errantes demum ad veritatis et gratiae lumen adduxerit.
Virtutibus tum theologalibus tum cardinalibus in gradu heroico toto
vitae curriculo exercitis Dei Servum Nicolaum eluxisse vulgatissiniam
referunt opinionem viri graves, dignitate, scientia ac pietate conspicui,
quos inter sane eminent S. Carolus Borromaeus et S. Petrus CanisiuSj
quorum auctoritas maximi profecto facienda est.
Item plerique rerum scriptores putant eum scientia infusa, prophetia,
cordium scrutatione aliisque supernaturalibus donis ditatum fuisse :
licet enim fere litterarum expers, ut creditur, nulla fuit theologica
quaestio, illi proposita, quam non solveret. Mire ac perspicue praedixit
diro schismate rempublicam scissum iri ob infaustam Calvini et Zwingli
protestanticam reformationem, licet tunc temporis nullum hac de re