AAS 40 (1948), p. 550

quoque montium peragrando, indefessa cura exercebas. Quinque vero
et viginti fere abhinc annos ad episcopalem dignitatem promotus, primo
in dioecesi Norensi, dein in metropolitana sede Turritana, denique in
praenobili ista Taurinensi, tot virtutibus laudibusque refulgens, gregi
tibi commisso alacriter praefuisti. Nullus profecto christianae caritatis
sive Catholicae Actionis campus vigilem industriam tuam desideravit,
nulla paene rerum angustia, nulla calamitas, praesertim saevissimo
belli nuper tempore, paterna tua sollicitudine caruit ac delenimento.
Quotiens igniferae velivorum incursiones, noctis umbras et silentia rmnpentes,
inter pacifica Taurinensium tecta terrores et clades seruerunt,
to tiens aeréis ictibus perculsis trepidisque civibus ipse solator adftiisti.
Quot vero profugi, errabundi, fidei quoque catholicae expertes, pericula
aufugientes captivitatis vel etiam mortis, abs te auxilium post u J avere,
totidem per te refugium atque adiumentum invenere. Haud raro universi
oppidorum pagorumque incolae, obsidione clausi ab utraque parte
contendente, fame et frigore propemodum periissent, nisi pro vide « Caritatis
Archiepiscopi » véhicula escarum plena tegiminurnque exstitis
sent. Neque silentio omnino praetereundae curae peculiares a te adhibitae
ad ecclesiasticas fovendas vocationes, ad novum clericorum Seminarium
condendum, cuius aedes, inter plures nec leves temporum difficultates,
super amoeiia collium Rivoliensiuin acdificatae, iam ad fastigià
usque erectae, congrua atque in exemplum ratione dispositae, in eo
sunt ut, extrema accedente manu, perficiantur atque idonea supellectile
exornentur. Has quidem inter ceteras laudes, oblata occasione, memorantes,
tibi, Dilecte Fili Noster, de diuturno sacro ac pastorali munere
impense utiliterque gesto vehementer gratulamur, omnia secunda, fausta,
salutaria a Domino adprecantes. Quo interea gemini eventus celebratio
uberiores salutis fructus gregi tuo afferre queat, tibi ultro potestatem
facimus, ut, qua malueris die, Sacro pontificali ritu peracto,
adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedica s,
plenariam indulgentiam iisdem proponens, ad Ecclesiae praescripta lucrandam.
Denique, dum ominamur ut Congressus Eucharisticus dioecesanus,
qui vere novo istic habebitur, ad felicem exitum perducatur, in
auspicium caelestium donorum, inque peculiaris Nostrae caritatis pignus,
Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, cunctoque
clero et populo tuae curae tradito amantissime in Domino impertimus.

Datum ex Arce Gandulphi, prope Bomam, die xv mensis Novembris,
anno MDCCCCXLVIII, Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XIÍ

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.