AAS 40 (1948), p. 551

ALLOCUTIONES

I

Ad Revm os Patres Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum, ex universis
Ordinis Provinciis ob Conventum pro Apostolatu provehendo
Romae congregatos. *

Caritatis debitum, quo erga omnes astringimur, iam dudum optavimus
vobis quoque, dilectissimi Nobis Franciscales Capulati, aliquo
modo solvere. Id enim deposcit benevolentia, qua vos prosequimur, bona
flagitat aestimatio in vos inque vestra, quam animo Nostro veluti insitam
et inhaerentem sentimus; nec volumus hac in re inferiores esse Decessoribus
Nostris, qui vobis m ulto pere faverunt, exempli gratia Clemente
VII, qui ortu i vestro arrisit, Gregorio XIII, qui vos etiam trans
Italiae fines progredi et expandi sivit, Paulo V, qui vos vestri iuris
fecit, Urbano VIII, qui vestra instituta et leges perfecit et rata habuit,
Leone XIII, qui multimodis incrementa vestra provexit.
Vehementer igitur laetamur, quod nunc obicitur Nobis occasio vos
alloquendi, vobis studiosam voluntatem Nostram patefaciendi, cum ipsi
etiam e dissitis regionibus, lentissima cohors, Romam petistis, ut ex
ferme universis Ordinis vestri provinciis conventum agatis, de rebus
magni ponderis et momenti ad vitam et actionem vestram attinentibus
tractatur!.
Innovato, vel potius expergefacto spiritu et afflatu Instituti vestri,
nova vultis moliri incepta, immutatis temporis adiunctis et necessitatibus
congruentia.
Hoc enim religiosis viris summopere cordi esse debet, ut aevum, quo
vivunt, evangelica imbuant sanitate et gratia, homines suae aetatis
aptis rationibus et viis Christo lucrifaciant. Hisce consiliis quid optabilius,
his e operibus quid salutarius? Fieri non potest, quin huiusmodi
placita rata habeamus.
Novarum et veterum rerum coniunctio ipsa lege vitae requiritur, ut
vita semper sit eadem itidemque sit semper actuosa. Hac de causa integre
et accurate servanda est ea religiosae vitae forma, quam ut colati s
et a ssera tis in Ecclesia orti estis. Quod profecto gloriosi patres vestri
sibi et sodalibus suis etiam postfuturis proposuerunt, summa contentione
tuendum, est evangelica paupertas, ad Assisinatis Patriarchae

* Habita die 25 Novembris mensis a. 1948.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.