AAS 40 (1948), p. 59

nae, sacram, distulimus ; ingemmare- interim preces hortati, ut caeleste
lumen Nostrae menti imploraretur.
Quapropter apud Nos praefatum Cardinalem S. Congregationis Rituum
Praefectum et Causae Ponentem, atque dilectos Filios Alfonsum
Carinci, eiusdem S. Congregationis a Secretis, et Salvatorem Natucci,
Fidei Promotorem Generalem, statuta die advocavimus, sacraque oblata
Hostia, ediximus : constare de duobus miraculis, Beato Nicolao de Fliie
intercedente, a Deo patratis, nempe : de instantánea perfectaque sanatione
tum Berthae Schürmann ah encephalomyélite disseminata, tum
Idae Jeher a gravi neurite chronica et ab ulceratione cutanea in brachio
sinistro.
Quum autem Nos, Episcoporum et Optimatum Reipublicae ac Regionum
Helvetiae, vota quoque catholici universi populi proferentium, precibus
libenter obsecundantes, ab exhibendo tertio miraculo a iure praescripto,
per S. Rituum Congregationis Decretum, die vicesima quarta
Martii mensis eodem anno editum, dispensationem concesserimus, dubium
manebat disceptandum: an, stante duorum miraculorum approbatione,
post indultam Beato Nicolao de Flüe ab Apostolica Sede venerationem,
et dispensationem a tertio miraculo, Tuto procedi posset
ad sollemnem ipsius Canonizationem. Quod quidem dubium coram Nobis
in Generali Congregatione die nona Maii mensis eodem anno habita,
a quem supra memoravimus Cardinale S. Rituum Congregationis Praefecto
Causaeque Ponente seu Relatore, propositum fuit atque omnes
venerabiles Fratres Nostri Cardinales, Officiales Praelati Patresque Consultores
unanimi sententia affirmative responderunt. Nos vero, sueta
servata forma, ad diem Dominicam Ss. Trinitatis, quartam nempe Iunii
mensis anni illius, sententiam Nostram edere statuimus; qua die, divino
sacrifìcio religiosissime litato, decrevimus Tuto procedi posse ad
Beati Nicolai de Fliie Canonizationem.
Deinceps, Praedecessorum Nostrorum vestigia sectantes, in Consistorio
secreto, die decima Martii mensis vertente anno habito, omnes
venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales rogavimus ut suam hac
de re aperirent sententiam. Qui, auditis beati Nicolai vita, gestis, virtutibus
et miraculis eius intercessione a Deo patratis, diserto habito sermone
a Venerabili Fratre Nostro Cardinale Carolo Salotti, Sacrorum
Rituum Congregationis Praefecto, unanimi consensu ad Sanctorum honores
Beatum Nicolaum evehendum esse censuerunt. Tum eadem die
Consistorium publicum habuimus, atque iterum de vita, gestis et miraculis
Beati Nicolai disseruit dilectus Filius Aloisius Re, sacrae consistorialis
aulae Advocatus, atque pro eiusdem Beati Canonizatione Nos

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.