AAS 40 (1948), p. 60

ut ad eam deveniremus humiliter supplicant. Nos yero, rei gravitatem
prae oculis habentes, orationibus adhuc instandum esse censuimus, quo
benignissimus Deus lucem suae claritatis super mentem Nostram effundere
dignaretur. *
Curavimus deinde ut, datis litteris, non modo viciniores venerabiles
Fratres Sacrorum Antistites, sed etiam remotissimi de fausto eventu
certiores fierent, ut Romam se conferre possent, Nobis sententia sua
adfuturi. Qui cum plurimi convenissent, causa plene cognita ex documentis
S. Rituum Congregationis, quorum exemplar singulis tradi iussimus,
in semipublico, quod dicitur, Consistorio, habito die decima septima
Aprilis mensis hoc ipso anno, sententiam protulere suam, non
modo venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, sed etiam Patriarchae,
Primates, Archiepiscopi, Episcopi, qui ad hanc Canonizationem
perficiendam unanimi consensu Nos cohortati sunt. Exceptis igitur
adstantium suffragiis, ex quibus clare patebat omnes Nobiscum hac de
re consentire, Nobis et illis admodum id gratulati sumus. Porro sollemnia
huius Canonizationis celebrare statuimus in Vaticanae Basilicae
maiestate. Deo propitio, vertente anno, die mensis Maii quinta decima,
in festo Ascensionis D. N. I. C. De quibus ut instrumenta conficerent,
consistorialis aulae Advocatis rogantibus, dilectis Filiis qui aderant
Protonotariis Apostolicis mandavimus.
Interea vero venerabiles omnes Fratres adstantes et universos catholici
orbis fideles hortati sumus ut Nostris precibus suas coniungere ipsi
vellent, ut quae iam tunc praestolabamur, fausta ac salutaria catholico
nomini evenirent.
Statuta igitur faustissima die, omnes tam saecularis quam regularis
Cleri Ordines, plurimi Curiae Romanae Praesules et Officiales, Venerabiles
Fratres Nostri Cardinales, Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi
convenerunt. Quibus praeeuntibus solemni supplicatione, Nos Vaticanam
Basilicam magnificentissime ornatam, innumeris lychnis respondentem
et christifidelium maxima stipatam frequentia, quos inter quam
plurimi ex nobili Helvetiorum natione, ingressi sumus statimque ad
Cathedram Nostram perreximus ibique sedimus. Tunc Venerabilis Frater
Noster S. R. E. Cardinalis Carolus Salotti, S. Congregationis Rituum
Praefectus et huic Canonizationi praepositus, per dilectum Filium
Aloisium Re, consistorialis aulae Advocatum, instantissime a Nobis expostulavit
ut Beatus Nicolaus de Flüe, Confessor, in Sanctorum album
per inerrans oraculum Nostrum describeretur. Nos vero ad hoc pervenire
noluimus, nisi prius ab omnibus adstantibus supplices Deo preces admoveantur
ut a Sancto Divino Spiritu supernae lucis copia Nostrae

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.