AAS 40 (1948), p. 61

affulgeret menti. Quod quidem ferventissime peractum est. Tum Nói',
omnibus aperto capite surgen tibus, in Cathedra sedentes, de plenitudine
Apostolici Nostri Ministerii sollemniter hanc Canonizationis formulam
ita pronunciavimus : u Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis,
ad exaltationem fidei catholicae et christianae religionis augmentum,
auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri
et Pauli ac Nostra; matura deliberatione praehabita et divina ope saepius
implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. B. E. Cardinalium,
Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe
exsistentium consilio, Beatum NICOLAUM DE FLÜE Sanctum esse decernimus
et definimus ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes ab
Ecclesia universali illius memoriam quolibet anno die eius natali, nempe
vicesima prima martii, inter Sanctos Confessores non Pontifices pia
devotione recoli debere. In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Amen.
Qua Canonizationis formula a Nobis edita, precibus annuentes venerabilis
quem supra memoravimus Caroli Cardinalis Salotti, Causae
Procuratoris, per dilectum Filium Aloisium Re Advocatum Nobis porrectis,
Decretales hasce Litteras confici expedirique iussimus et de hac
ipsa canonizatione publicum instrumentum Protonotariis Apostolicis
exarandum mandavimus.
Gratias deinde omnipotenti Deo ob tantum beneficium peragentes,
hymnum Te Deum, omnibus gaudio exsilientibus, decantavimus, atque
primum novensilis Sancti patrocinio invocato, Nos homilia clerum et
populum allocuti sumus, qua breve de Sancto Nicolao de Fitte praeconium
teximus, eius virtutum laudes recolentes, quarum exercitio ad altissimum
praesertim asceseos verticem, angelicam potius quam humanam
vitam agens per postremum aetatis suae cursum, ille pervenit; et
praeclara eius gesta memorantes, quibus « sanctissimus ille anachoreta
patriam suam, turbulentis motibus factionibusque perturbatam ac paene
collabentem, pacare, erigere ac confirmare potuit, ita ut iure meritoque
Pater patriae, pacis restitutor et alter Reipublicae conditor a civibus
salutari meruerit. Ac faxit utinam, inquimus, Deus ut universa gentium
populorumque communitas eius fulgentissimo exemplo incensaque deprecatione
fraternam illam queat redintegrare concordiam ac solidare
pacem, quae christianis dumtaxat principiis veluti tutissimo fundamento
innititur. Faxit Deus ut omnes cuiusvis ordinis cives ad eum
venerabundi respiciant, ab eoque id sumant, ut ex terrenis nempe caducisque
rebus, quibus saepius acriter implicantur ac praepediuntur, vo-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.