AAS 41 (1949), p. 107

a sacerdote ad normam horum canonum designato recipere ne negligant.

Can. 83
Matrimonium sub condicione contrahi nequit.

Can. 84
Etsi matrimonium invalide ratione impedimenti initum fuerit, consensus
praestitus praesumitur perseverare, donec de eius revocatione
constiterit.

CAPUT VI

De forma celebrationis matrimonii

Can. 85
§ 1. Ea tantum matrimonia valida sunt quae contrahuntur ritu
sacro, coram parocho, vel loci Hierarcha, vel sacerdote cui ab alterutro
facta sit facultas matrimonio assistendi et duobus saltem testibus, secundum
tamen praescripta canonum qui sequuntur, et salvis exceptionibus
de quibus in cann. 89, 90.
§ 2. Sacer censetur ritus, ad effectum de quo in § 1, ipso interventu
sacerdotis adsistentia ac benedicentis.

Can. 86
§ 1. Parochus et loci Hierarcha valide matrimonio assistunt :
I A die tantummodo initae legitime administrationis beneficii,o
vel initi officii, nisi per sententiam fuerint excommunicati vel interdicti
vel suspensi ab officio aut tales declarati;
2° Intra fines dumtaxat sui territorii sive contrahentes sunt subditi,
sive non subditi, modo sint sui ritus ;
3° Dummodo neque vi neque metu gravi constricti requirant excipiantque
contrahentium consensum.
§ 2. Matrimonio fidelium diversi ritus valide assistit Hierarcha loci
et parochus qui ad normam § 3, nn. 2-4 est eorum proprius Hierarcha
vel parochus.
§ 3.. I Nisi aliud statuatur, sive per domicilium sive per quasi-o
domicilium suum quisquis parochum et Hierarcham proprii ritus sortitur
;
2° Deficiente parocho pro fidelibus alicuius ritus, horum Hierarcha
designet alius ritus parochum, qui eorundem curam suscipiat,
postquam idem Hierarcha habuerit consensum Hierarchae parochi designandi;

3° Extra territorium proprii ritus, deficiente huius ritus Hierarcha,
habendus est tamquam proprius, Hierarcha loci. Quodsi plures

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.