AAS 41 (1949), p. 119
Constitutio Gregorii Pp. XIII " Populis „, 25 Ianuarii 1585
Populis ac nationibus nuper ex gentilitatis errore ad fidem catholicam
conversis expedit indulgere circa libertatem contrahendi matrimonia, ne homines,
continentiae servandae minime assueti, propterea minus libenter in
fide persistant, et alios illorum exemplo ab eius perceptione deterreant. Quoniam
igitur saepe contingit multos utriusque sed praecipue virilis sexus infideles,
post contracta gentili ritu matrimonia, ex Angola, Aethiopia, Brasilia,
et aliis Indicis regionibus, ab hostibus captos, a patriis finibus et propriis
coniugibus in remotissimas regiones exterminan, adeo ut tam ipsi, captivique
qui in patria remanent, si postea ad fidem convertantur, coniuges
infideles tam longo locorum intervallo disiunctas, an sine contumelia Creatoris
secum cohabitare velint, ut par est, monere nequeant, vel quia interdum
ad hostiles et barbaras provincias ne nuntiis quidem accessus pateat, vel
quia ignorent prorsus in quas regiones fuerint transvecti, vel quia itineris
longitudo magnam afferat difficultatem : idcirco Nos, attendentes huiusmodi
connubia inter infideles contracta, vera quidem, non tamen adeo rata censeri,
ut necessitate suadente dissolvi non possint, talium gentium infirmitatem
paterna pietate miserati, universis et singulis dictorum locorum Ordinariis
et parochis, et presbyteris Societatis Iesu ad confessiones audiendas
ab eiusdem Societatis Superioribus approbatis et ad dictas regiones pro tempore
missis vel in illis admissis, plenam auctoritate Apostolica, tenore praesentium,
concedimus facultatem dispensandi cum quibuscumque utriusque
sexus Christifidelibus incolis dictarum regionum et serius ad fidem conversis
qui ante baptisma susceptum matrimonium contraxerunt, ut eorum quilibet,
superstite coniuge infideli, et eius consensu minime requisito, aut responso
non expectato, matrimonia cum quovis fideli alterius etiam ritus contrahere
et in facie Ecclesiae solemnizare, et in eis postea carnali copula consummatis
quoad vixerint remanere licite valeant : dummodo constet etiam summarie
et extraiudicialiter, coniugem, ut praefertur, absentem moneri legitime
non posse, aut monitum intra tempus in eadem monitione praefixum
suam voluntatem non significasse; quae quidem matrimonia, etiamsi postea
innotuerit coniuges priores infideles suam voluntatem iuste impeditus declarare
non potuisse, et ad fidem etiam tempore transacti secundi matrimonii
conversos fuisse, nihilominus rescindi nunquam debere, sed valida et firma,
prolemque inde suscipiendam legitimam fore decernimus. Non obstantibus etc.