AAS 41 (1949), p. 118

DOCUMENTA

Ex Constitutione Pauli Pp. III (( Altitudo „ Î Iunii 1587

Sane cum sicut, non sine grandi et spirituali mentis nostrae laetitia,
accepimus, quamplures incolae occidentalis et meridionalis Indiae, licet di
vinae sint legis expertes, S. Spiritu tamen cooperante, illustrati, errores,
quos hactenus observarunt, penitus ab eorum mentibus et cordibus abiecerint,
ac fidei catholicae veritatem et S. Ecclesiae unitatem amplecti, et secundum
ritum eiusdem Romanae Ecclesiae vivere desiderent et proponant ... Super
eorum vero matrimoniis hoc observandum decernimus, ut qui ante conversionem
plures iuxta eorum mores habebant uxores, et non recordantur quam
primo acceperint, conversi ad fidem, unam ex illis accipiant, quam voluerint,
ut cum ea matrimonium contrahant per verba de praesenti, ut moris est; qui
vero recordantur quam primo acceperint, aliis dimissis, eam retineant. Ac eis
concedimus, ut coniuncti etiam in tertio gradu tam consanguineitatis, quam
affinitatis, non excludantur a matrimoniis contrahendis donec huic S. Sedi
super hoc aliud visum fuerit statuendum

Constitutio S. Pii Pp. T " Romani Pontificis „, 2 Augusti 1571

Romani Pontificis aequa et circumspecta providentia, ne ea quae pro salubri
Indorum noviter ad fidem conversorum directione sanciri debent et terminari,
alicuius haesitationis scrupulo subiaceant, declarationibus et aliis
opportunis consuevit providere remediis. Oum itaque, sicut accepimus, Indis
in sua infidelitate manentibus plures permittantur uxores, quas ipsi etiam
levissimis de causis répudiant, hinc factum est quod recipientibus baptismum
permissum sit permanere cum ea uxore, quae simul cum marito baptizata existit
; et quia saepenumero contigit illam non esse primam coniugem, unde tam
ministri quam Episcopi gravissimis scrupulis torquentur, existimantes illud
non esse verum matrimonium; sed quia durissimum esset separare eos ab
uxoribus, cum quibus ipsi Indi baptismum susceperunt, maxime quia difficillimum
foret primam coniugem reperire : ideo Nos, statui dictorum Indorum
paterno affectu benigne consulere, atque ipsos Episcopos et ministros ab
huiusmodi scrupulis eximere volentes, motu proprio et ex certa scientia Nostra,
ac apostolicae potestatis plenitudine, ut Indi, sic ut praemittitur baptizati,
et in futurum baptizandi, cum uxore, quae cum ipsis fuerit baptizata
et baptizantur, remanere valeant, tanquam cum uxore legitima, aliis dimissis,
apostolica auctoritate, tenore praesentium, declaramus, matrimonium
que huiusmodi inter eos legitime consistere etc.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.