AAS 41 (1949), p. 117
§ 2. Quod si consensus ab initio quidem defuerit, sed postea praestitus
fuerit, sanatio Concedi potest a momento praestiti consensus.
Can. 130
§ 1. Sanatio in radice concedi unice potest ab Apostolica Sede,
firmo praescripto § 2.
§ 2. Patriarcha potitur facultate concedendi sanationem in radice
si validitati matrimonii obstat tantum defectus formae celebrationis vel
impedimentum a quo ipse dispensare potest.
CAPUT XII
De secundis nuptiis
Can. 131
Licet casta viduitas honorabilior sit, secundae tamen et ulteriores
nuptiae validae et licitae sunt, firmo praescripto can. 59, § 2.
Nos autem per Apostolicas has Litteras motu proprio datas supra
recensitos canones promulgamus eisdemque vim legis christifidelibus
Ecclesiae Orientalis tribuimus, ubique terrarum hi sunt et tametsi
Praelato diversi ritus sunt subiecti. Simulac per Apostolicas has Litteras
huiusmodi canones vigere coeperint, sua destituentur vi quodlibet
statutum, sive generale sive particulare vel speciale, etiam latum
a Synodis speciali forma adprobatis, quaelibet praescriptio et consuetudo
adhuc vigens, sive generalis, sive particularis ita ut disciplina sacramenti
matrimonii unice iisdem canonibus regatur, neque amplius
ius particulare iis contrarium vigorem habeat nisi quando et quantum
in iis admittatur.
Ut autem huius Nostrae voluntatis notitia tempestive ad omnes,
quorum res interest, perveniat, volumus et constituimus, ut Apostolicae
hae Litterae motu proprio date a die secundo mensis Maii an.
MCMXXXXIX, festo S. Athanasii, Pontificis et Doctoris, exsecutionem
suscipere incipiant, quibuslibet contrariis non obstantibus, etiam peculiarissima
mentione dignis.
Datum Eomae apud S. Petrum, die xxn mensis Februarii, in festo
Cathedrae S. Petri in Antiochia, anno MCMXXXXIX, Pontificatus Nostri
decimo.
PIUS PP. XII