AAS 41 (1949), p. 259
Gloria, semel praeterea Pater Ave Gloria ad mentem Nostram,
et formulam Credo in unaquaque Basilica recitaverint, plenissimam
totius paenae, quam pro peccatis luere debent, indulgentiam
ac veniam misericorditer in Domino concedimus atque
impertimus.
Quae autem supra servanda ediximus ut pienissima Iubilaei
venia lucri fiat, pro iis qui aut morbo aliaque legitima causa
in Urbe vel in ipso itinere prohibiti aut morte interim praerepti,
praefinitum visitationum numerum nondum compleverint
neve inchoaverint quidem, ita témperamus, ut iidem, a
culpis rite absoluti ac sacra Synaxi refecti, indulgentiae remissionisque
iubilaris participes perinde sint, ac si quattuor, quas
memoravimus Basilicas reapse inviserint.
Decernimus praeterea iubilarem hanc indulgentiam a christifidelibus,
cum sibi, tum vita functis, toties lucri fieri posse,
quoties imperata opera rite perficiantur.
Quaenam vero, dilecti filii, sit in universum mens Romanorum
Pontificum profecto non ignoratis; at quaenam sit,
ad proximum Annum Sacrum quod attinet, peculiaris mens
Nostra cupimus apertius clariusque vobis patefacere.
Per admovendas ad Deum supplicationes id imprimis impleretur,
ut omnes precando paenitendoque sua quisque admissa
expient, atque ad christianam morum emendationem ad
Christianamque virtutem ita contendant, ut hoc Iubilaeum
maximum feliciter maturet universalem omnium ad Christum
reditum. Idque praeterea est a Deo supplici petendum prece
ut fidelitas, Divino Redemptori ab eoque conditae societati debita,
inconcussa mente actuosaque voluntate ab omnibus retineatur;
ut sanctissima Ecclesiae iura adversus hostium insidias,
fallacias, insectationesque incolumia semper inviolataque
serventur; itemque ut qui adhuc sint catholicae veritatis expertes,
qui e recto itinere aberrent, ac vel ipsi infitiatores osoresque
Dei superna luce collustrentur, ac flexanima gratia permoti
ad Evangelii adducantur obtemperandum praeceptis; ut recte
composita ac serena tranquillitas ubique terrarum, ac praesertim
in sacris Palaestinae locis, quam primum constabiliatur;
ut civium ordines, pacatis odiis sedatisque discordiis, iustitia