AAS 41 (1949), p. 258

dinem revocetur. Atqui, si umquam alias, hodie potissimum
necesse est Evangelii veritate virtuteque reformare omnia. Hominum
nisus, quamvis sint laude digni, nec fallacibus moveantur
rationibus, tantae huic rei impares tamen sunt; augusta
solummodo religio, quae superno auxilio divinaque gratia
innititur, tam grandem potest suscipere causam, eamdemque,
actuose contendentibus omnibus, ad salutiferum exitum adducere.

Quamobrem vehementer optamus ut ubique terrarum sacrorum
Antistites una cum clero cuiusque suo, commissum sibi
gregem ea diligenter edoceant, quae ad proximum Iubilaeum
maximum pertineant; eosdemque adhortentur ad illud aptiore,
quo poterunt, modo participandum, sive Romam venire queant,
sive domi permaneant; impensiores nempe preces ad Deum
fundant; sanctae paenitentiae caritatisque opera multiplicent;
ac cetera pro viribus agant, quae Nos, utpote peculiaria proposita
per Annum Sacrum assequenda, iam occasione data enuntiavimus.

Itaque, iam nunc uberes salutaresque fructus mente praecipientes,
quos supplici a Divino Redemptore poscimus prece,
Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum vestigiis insistentes,
ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
consilio, universale maximumque Iubilaeum hac in
Alma Urbe a Natali Domini N. Iesu Christi, anno millesimo
nongentesimo quadragesimo nono inchoandum, et ad Natalem
Domini Nostri anno millesimo nongentesimo quinquagesimo
finiendum — idque ad normam canonis CMXXIII — auctoritate
omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,
ad ipsius Dei gloriam, ad animorum salutem et Catholicae
Ecclesiae incrementum, indicimus per has litteras et promulgamus,
ac pro indicto promulgatoque haberi volumus.
Hoc igitur piacularis anni decursu, omnibus utriusque sexus
christifidelibus, qui rite per Paenitentiae Sacramentum expiati
et sacra Synaxi refecti, vel eodem die,- vel diversis diebus,
quovis ordine servato, Basilicas S. Ioannis ad Lateranum, Vaticanam
S. Petri, S. Pauli ad viam Ostiensem ac Liberianam
in Exquiliis semel pie inviserint, atque ter preces Pater Ave

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.