AAS 41 (1949), p. 33

nentibus ad Ordines et Congregationes Religiosas, facultatem Ordinariis
concessam super praedictam legem dispensandi ita coarctari ut, a
prima die proximae Sacrae Quadragesimae et donec aliter provideatur,
abstinentia servetur singulis feriis sextis; lex vero abstinentiae simul
et ieiunii feria quarta Cinerum, feria sexta Maioris Hebdomadae, pervigiliis
Assumptionis B. M, V. et Nativitatis D. N. I. C. ; benigne tamen
indulgens ut diebus abstinentiae simul et ieiunii ova et lacticinia etiam
mane et vespere ubique sumere liceat.
Locorum autem Ordinarii, qui nova hac legis abstinentiae et ieiunii
moderatione utuntur, fideles hortari ne omittant, praesertim clericos,
religiosos et religiosas, ut gravissimis hisce temporibus voluntaria christianae
perfectionis exercitia nec non caritatis opera, maxime erga inopes
et aegrotos, libenter addant, itemque ad mentem Summi Pontificis
preces effundant.
Datum Romae, die 28 Ianuarii 1M9 ;
;

P. Card. MARMAGGI, Praefectus.
L. m s.
P. Roberti, a secretis.

SACRA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

i

L ULUAËNSIS

DECRETUM

DE NOMINIS MUTATIONE

Cum in Congo Belgico Praefectura Apostolica Lacus Moëri, orientali
territorii parte a Vicariatu Apostolico de Lulua et Katanga, Patribus
ex Ordine Fratrum Minorum commisso, distracta, erecta esset,
Ordinis Fratrum Minorum curis pariter concredenda, Emi ac Revmi
Patres Cardinales, huic Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositi,
in iisdem plenariis comitiis, die 5 Iulii vertentis anni habitis,
in quibus erectio illa deliberata est, de nomine quoque memorato Vicariatui,
orientali, quam diximus, portione territorii deminuto, deinceps
assignando egerunt.

3 - ACTA. vol. XYI, a. 1. - 31-1-9*9.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.