AAS 41 (1949), p. 334
DECEETUM
Quaesitum est ab hac Suprema Sacra Congregatione :
1. utrum licitum sit partibus communistarum nomen dare vel eisdem
favorem praestare ;
2. utrum licitum sit edere, propagare vel legere libros, periodica,
diaria vel folia, quae doctrinae vel actioni communistarum patrocinantur,
vel in eis scribere ;
3. utrum christifideles, qui actus de quibus in nn. 1 et 2 scienter
et libere posuerint, ad Sacramenta admitti nossint ;
4. utrum christifideles, qui communistarum doctrinam materialisticam
et antichristianam profitentur, et in primis qui eam defendunt vel
propagant, ipso facto, tamquam apostatae a fide catholica, incurrant in
excommunicationem speciali modo Sedi Apostolicae reservatam.
Emi ac Revmi Patres, rebus fidei ac morum tutandis praepositi,
praehabito RR. DD. Consultorum voto, in consessu plenario feriae III
(loco IV), diei 28 Iunii 1949, respondendum decreverunt:
Ad 1. Negative : communismus enim est materialisticus et antichristianus;
communistarum autem duces, etsi verbis quandoque profitentur
se Religionem non oppugnare, re tamen, sive doctrina sive actione,
Deo veraeque Religioni et Ecclesiae Christi sese infensos esse ostendunt ;
Ad 2. Negative : prohibentur enim ipso iure (cfr. can. 1399 C. I. C.) ;
Ad 3. Negative, secundum ordinaria principia de Sacramentis denegandis
iis qui non sunt dispositi ;
Ad 4. Affirmative.
Et sequenti feria V, die 30 eiusdem mensis et anni, Ssmus D. N.
Pius divina Providentia Papa XII, in solita audientia Excnio ac Revmo
Dno Adsessori S. Officii impertita, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem
adprobavit et in Actorum Apostolicae Sedis Commentario
Officiali promulgari iussit.
Datum Romae, die 1 Iulii 1949.
L.©S.
Petrus Vigorita, Supr. S. Congr. S. Officii Notarius.