AAS 41 (1949), p. 319
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Salotti, Praenestino Episcopo,
Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore perpetuumque in modum, Beatissimam
Virginem Mariam titulo « de Coromoto » in loco vulgo « de Guanare
de los Cospes » universae Venezuelanae Reipublicae Praecipuam Caelestem
Patronam confirmamus, constituimus ac declaramus, omnibus et
singulis liturgicis privilegiis adiectis, quae principalibus locorum Patronis
competunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus
ac statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, seu pertinere
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri si
quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VII mensis Octobris, anno MCMXXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
De speciali Sanctissimi mandato
Pro Domino Cardinali a Secretis Status
DOMINICUS SPADA
a Brevibus .Apostolicis.
II
BEATA MARIA VIRGO, VULGO <( MADONNA DI TIRANO )), IN COMENSI DIOECESI, PA-
TRONA CAELESTIS TOTIUS VALTELLINEN SI S REGIONIS DECLARATUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Cunctas haereses solam interemisse
Beatissimam Virginem Deiparam Mariam aperte splendideque per saecula
Deus patefecit atque sic iure meritoque in praesenti Sancta canit
Ecclesia. Exstat ad Italiae fines, in Comensi dioecesi, Deo dicatum in
honorem ipsius Virginis Mariae, Sanctuarium pietatis atque fidei clarissimum
testimonium, insimulque luctationis contra haereticos lutheranos
historicum monumentum celeberrimum. Paucis enim ante annis
quam per Helvetiam vaferrima illa lutherana haeresis, saeculo decimo
sexto, in Italiam et praesertim in Valtellinensem regionem irrepsisset,