AAS 41 (1949), p. 318

LITTERAE APOSTOLICAE

I

B. MARIA VIRGO <( DB COROMOTO )) PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA UNIVERSAE
VENEZUELANAE REIPUBLICAE CONSTITUITUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Maternam Beatae Mariae Virginis
tutelam omnes populi, qui ubique terrarum ad lumen christianae veritatis
pervenerunt, experti sunt, atque in gratiarum actionem pro beneficiis
ab Ea receptis ferventem ac sollemnem « ex omni tribu et lingua
et populo et natione » hymnum extollunt. Haud aliter inter Christifideles,
tum indígenas tum europaeos, accidit, qui undique ex Venezuelana
República ad Sanctuarium Deo dicatum in honorem Deiparae
vulgo « de Coromoto » in loco « de Guanare de los Cospes » nuncupato
quam plurimi pie conveniunt. Haec marialis pietas reapse indigenarum
mentes illuminavit, corda ad superna excitavit atque in publicis
privatisque aerumnis recreavit, ex quo, uti fertur, ipsa Dei Mater
in loco apparuit ubi dein Templum exstructum fuit, quod Divinae
misericordiae et gratiae thronus cito evasit. Venezuelana proinde in
Christo Domino Fides, quam Hispani, Fratres praesertim ex Ordine
Praedicatorum Sancti Dominici, saeculo xvi illuc intulerunt, quamque
Romani Pontifices, ad Christi Regnum dilatandum intenti, sacram
Hierarchiam et primam Cathedram Episcopalem tunc canonice instituendo,
provide foverunt, vi et ope potissimum flagrantis in Beatam
Virginem Mariam « de Coromoto » devotionis magis in dies exarsit et
incontaminata permansit. Quam ob rem Episcopi omnes Venezuelanae
dicionis, Venerabili Fratre Luca Castillo, Archiepiscopo tit. Rhizaeno
et Caracensi Coadiutore, praeeunte, nomine quoque Sacerdotum omniumque
fidelium, Deiparam ipsam « de Coromoto » totius Reipublicae
Patronam, anno MCMXXXXII, declaraverunt et postea a Nobis enixe
petierunt ut hoc ratum confirmatumque benigne haberemus. Cum autem,
paterno cordi Nostro quam maxime sit, Decessorum Nostrorum
exemplo, ut ad bonum spirituale et ad maiorem Dei gloriam marialis
pietas magis magisque augeatur, huiusmodi Episcoporum, utriusque
Cleri, Optimatum universique Venezuelani populi votis ac precibus annuendum
libenti animo censuimus. Proindeque, supra memorato Antistiti
gratificantes, audito quoque Venerabili Fratre Nostro Carolo

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.