AAS 41 (1949), p. 352
que dioecesi Iaciensi, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus
cum omnibus privilegiis quae eidem titulo conveniunt. Contrariis
quibuslibet nihil obstantibus. Haec statuimus, edicimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere;
et plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque
ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime
suffragari; sicque rite iuicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum, ex Arce Gandulphi, sub anulo Piscatoris, die xxvn mensis
Novembris, anno MCMXLVIII, Pontificatus Nostri decimo.
De speciali Sanctissimi mandato
Pro Domino Cardinali a Secretis Status
DOMINICUS SPADA
a Brevibus Apostolicis.
III
ECCLESIA ABBATIALIS S. MAURITII AGAUNENSIS, NULLIUS DIOECESEOS, IN HELVETIA,
BASILICIS MINORIBUS ACCENSETUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Quandoquidem, ut ait Aurelius Prudentius,
(( electus Chisto locus est, ubi corda probata provehat ad caelum
sanguine », ipsa tellus Martyrum cruore irrigata sacrasve eorum exuvias
contegens, non solum Christicolas effundere consuevit uberrimo fetu,
sed et augusta templa, omni artificio perfecta, et monasteria, tamquam
sanctimoniae ac litterarum umbracula commendata, et interdum, quae
antea erat vacua cultoribus, vel nova oppida singulari quadam fecunditate
quasi fingere et procreare. Talis profecto habendus est locus quem
« Agaunum » dicunt, olim campus in angustiis vallis Rhodani, in finibus
Helvetiorum, ubi Sanctus Mauritius eiusque sodales e Legione quam
Sanctus Eucherius, Lugdunensis Episcopus, « Thebaeam » appellat,
atque ut « felicem Agaunensem » Venantius Fortunatus carmine celebrat,
pro Christo Martyres occubuerunt, quorum corpora haud procul inde
sepulta sunt summaque coepta honor ari religione atque observantia.
Etenim Sanctus Theodorus, Episcopus Octodurensis, sacris eorum ossibus
inventis, saeculo iv vertente, oratorium ibi exstruxit contiguumque