AAS 41 (1949), p. 406

tionibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia ita disposita et constituta,
rata ac valida esse et fore volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut
excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri ecclesiastici in dignitate vel officio constituti munitis,
eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris tribueretur,
si ipsaemet exhibitae vet ostensae forent. Nemini autem hanc paginam
dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis, statuti
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id
ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die tertia mensis Martii, Pontificatus Nostri
anno decimo.

Pro S. E. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGI ANI P. Card. FUMASONI BIONDI
8. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

Loco £& Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVII, n. 39. — Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

ECCLESIA PAROECIALIS ET COLLEGIALIS SANCTAE MARIAE MAIORIS IN OPPIDO

(( PIEDIMONTE D'ALTEE )) IN ALIPIIANA DIOECESI BASILICAE MINORIS DIGNI-

TATE INSIGNITUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — In pervetusta Aliphana dioecesi civitas
exstat, « Piedimonte d'Alife » hodie vulgo nuncupata, parva quidem,
sed nota et clara, quippe cum Aliphanus Episcopus suam Sedem
in ea statuerit ex quo urbs illa antiquissima, Alliphae nempe, olim

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.