AAS 41 (1949), p. 407

Romanae coloniae titulo honestata atque cito suscepta Christiana Fide
multo magis collustrata, penitus eversa ac diruta fuit. Conditum in
ea est Templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis dicatum,
quod, cum sit omnium Maximum, « Sanctae Mariae Maioris » appellatur.
Vertente saeculo xvn exaedificatum, « classico » stylo confectum
multisque artis operibus affabre ornatum, ingenti tholo prae ceteris
eminet universamque suscitat admirationem. Huc quam plurimi quotannis
conveniunt tum Optimates et cives tum peregrini, Sanctorum
Reliquias pie veneraturi, potissimumque Sancti Marcellini Presbyteri et
Martyris, qui civitatis praecipuus apud Deum Patronus, anno MDCXLV,
renuntiatus fuit cuiusque duo insignia Lipsana, caput scilicet et iugulum,
in argenteo ditissimoque Simulacro studiose asservantur. Idem
insuper Templum « Insigni » Canonicorum Collegio decoratur, qui,
praeeunte Parocho, sacra sollemnia rite solliciterque curant animarumque
salutem. Quod denique Templum, Episcopalis Cathedrae privilegio
auctum, pontificalibus caeremoniis ab Ordinario loci peragendis
pro Aliphana Ecclesia Cathedrali saepe adhibitum est : tota ergo fidelium
vivendi ratio, tum civilis tum praesertim religiosa, in hoc Maximum
Templum confluit in eodemque clarior apparet micatque fulgentior.
Quae cum ita sint, tertii expleti saeculi ex quo memoratus Sanctus
Marcellinus ipsius civitatis Caelestis Patronus renuntiatus fuit, faustam
opportunitatem nactus, Venerabilis Frater Aloysius Noviello, Aliphanus
Episcopus, nomine proprio, Canonicorum omniumque Sacerdotum
nec non Optimatum universique populi, enixas Nobis deprompsit
preces ut memorata Ecclesia Basilicae Minoris titulo ac privilegiis a
Nobis benigne honestaretur. Nos autem, iura eiusdem Ecclesiae, ceterarum
Matricis, merito agnoscentes, huiusmodi vota excipienda perlibenter
censuimus. Audito igitur Venerabili Fratre Nostro Carolo Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinali Salotti, Episcopo Praenestino, Sacrae
Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum vi perpetuumque in modum, memoratam Ecclesiam
Paroecialem et Collegialem « Sanctae Mariae Maioris » in oppido « Piedimonte
d'Alife », intra Aliphanae dioeceseos fines, positam, titulo ac
dignitate Basilicae Minoris afficimur ac decoramus, cum omnibus iuribus
ac privilegiis rite competentibus. Contraris quibuslibet minime obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare et permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent
seu pertinere poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffira-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.