AAS 41 (1949), p. 409

tis fama, eorum religio impensusque amor. Nil mirum proinde quod
Bernardinum tamquam Sanctum, prophetiae ac miraculorum donis a
Deo praeditum, ac Patrem patriae atque Advocatum penitus habuerint.
Maximam igitur iucunditatem ipsis civibus sacra Eiusdem Canonizationis
sollemnia, in Patriarchali Basilica Vaticana, de xxn mensis Iunii
anno MCMXLVII, a Nobismet ipsis peracta, et ab iisdem diutissime
exoptata, attulerunt. Qua propter Venerabilis Frater Albertus Costa,
Lyciensis Episcopus, uterque Clerus, Optimates populusque universus
a Nobis enixe efflagitaverunt ut Sanctum Bernardinum Realinum Lyciensis
Civitatis alterum Patronum apud Deum declarare benigne dignaremur.
Quibus omnibus mature perpensis, huiusmodi votis precibusque
annuendum, ut memorata Civitas eiusdem Viri Sancti spirituales
caelestis patrocinii fructus magis magisque experiatur, libenti statuimus
animo. Praesentium igitur Litterarum tenore perpetuumque in
modum, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, Sanctum Bernardinum Realino, Confessorem,
Patronum apud Deum aeque principalem Lyciensis Civitatis,
omnibus ac singulis liturgicis privilegiis adiectis, quae locorum Patronis
rite competunt, eligimus, constituimus ac declaramus. Contrariis
quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv
mensis Decembris, anno MCMXXXXVIT, Pontificatus Nostri nono.

De speciali Sanctissimi mandato
Pro Domino Cardinali a Secretis Status

Io. BAPT. MONTINI
Sub. Secr. St.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.