AAS 41 (1949), p. 410

EPISTULAE

I

AD EMUM P. D. EUGENIUM, EPISCOPUM PORTUENSEM ET SANCTAE RUFINAE],

S. R. E. CARDINALEM TISSERANT, A SECRETIS S. CONGREGATIONIS PRO ECCLE-

SIA ORIENTALI, QUEM LEGATUM MITTIT AD CONVENTUM NATIONALEM EUCHA-

RISTICUM E TOTA GALLIA IN URBE NANCEIENSI CELEBRANDUM.

PIUS PP. XII

Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. —
Saepe iam declaravimus, quam salutaria populo christiano evadant virorum
studia catholicorum, qui, convenientes in unum, sententiis consiliisque
collatis, divinae Eucharistiae honores laudesque fovere atque
amplificare contendunt. Quare libenti admodum animo accepimus, Eucharisticum
e tota Galliarum natione Congressum ad proximum mensem
lulium, in urbe Nanceiensi, summo studio apparari. Si enim adversae
rerum condiciones, ex diuturno asperrimoque bello exortae, sollemnibus
eiusmodi graves afferant difficultates, minime vero cleri fideliumque animorum
ardorem restinguere potuerunt, immo eundem magis magisque
exacuerunt. Auspicato autem continget, ut optata Congressio Eucharistica
celebretur post nuper indictum Annum Sacrum, ita ut exstet in
Gallica natione praeclarum invitamentum ad illam mentium morumque
renovationem, quae est in votis per maximum Iubilaeum perficienda. Opportuno
item consilio in proximis coetibus declarabuntur Litterae Encyclicae
de sacra Liturgia a Nobis datae, quarum quidem initium « Mediator
Dei et hominum ». In iis profecto de Augusto altaris Sacrificio ac Sacramento
complura verba fiunt, eaque sane ratione, quae ibidem aperte enuntiatur
: « Christianae religionis caput ac veluti centrum Sanctissimae
Eucharistiae Mysterium est, quam olim Summus Sacerdos Christus instituit,
quamque per suos administros perpetuo in Ecclesia renovari iubet ».
Quapropter fusa ac valida argumenta explicabuntur, eademque aptissima
ad populi pietatem devotionemque erga divinum Redemptorem excitandam
atque inflammandam ; quae quidem virtus est omnino necessaria ad
perfectioris vitae institutum ineundum atque servandum. Haec igitur
idonea consilia atque incepta merita laude honestantes, proximae celebritati
Nanceiensi per Nostrum Legatum, ut iam nuntiavimus, adesse ac
praeesse exoptamus. Te itaque, Venerabilis Frater Noster, qui peculiaribus
generis caritatisque vinculis cum populo Gallico cumque civitate

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.