AAS 41 (1949), p. 490

BASILICAE MINORIS HONORIBUS DECORATUR ECCLESIA CATHEDRALIS VIRDU-

NENSIS, IN GALLIA.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Mirabile itidemque haud commune
privilegium vetustae Virodunensi Ecclesiae Cathedrali, in Gallia, eminentissimus
Deus largitus est, benigne disponens ut eam Pontifex ipse
Romanus consecraret, idque coram illustri eius Magistro fieret, quorum
uterque, non multos post annos, ad Beatorum Caelitum gaudia et honores
provehendus foret. Enimvero, die xi mensis Novembris anno MCXLVII,
Beatus Eugenius PP. III, nonnullis Cardinalibus et Episcopis adstantibus
nec non celeberrimo piissimoque Abbate Bernardo Claravallensi,
cui serius « Doctoris melliflui », ob eius dulcedinem in explanandis divinis
Scripturis praesertim de Beatissima Virgine Maria, titulus tributus
fuit, supra memoratam Ecclesiam sollemniter dedicavit, quae in
Lotharingia omnium prima eidem Deiparae Virgini in Caelum Assumptae
consecrata fuit. Exinde Templum hoc ipsi Reginae Angelorum
choros supergressae, artis pulchritudine ac pietatis caritatisque Operibus,
mirabilis veluti hymnus per saecula exstitit, haud aliter ac sanctus
ipse Abbas Claravallensis Virginis Mariae summus vales fuit non
minus quam doctor altissimus. Itaque a xn saeculo pietatis erga Mariam,
sub nomine Dominae Nostrae « de Prodigiis » seu « de Viroduno »
ex eodem Templo iubar aestusque diffusa sunt. Stylo « romanico » confectum
et pluries, post bella praesertim, restitutum, mirificis antiquitate
et arte operibus ditatum est, quorum praestantiora sunt : ciborium
in ara maiore, similitudinem eius referens, quod exstat in Sacrosancta
Basilica Vaticana; crypta eodem stylo venusta; sacrarium cum thesauro
tum rerum pretiosarum tum sacrarum maxime Reliquiarum, Virodunensium
potissimum Episcoporum; Musaeum Marianum in conclavi
locatum perpulchro; claustrum denique pervetustum, sui generis unicum.
Sedes episcopalis iam undecim, post Sanctinum, Sanctos Episcopos
edidit; ad Cathedram autem Sancti Petri Iacobum illum, nempe Urbanum
PP. IV Decessorem Nostrum, rec. mem., qui festum Corporis
Christi instituit. Neque silentio praetereundum est peculiare privilegium
quod, anno MCMVI, Decessor Noster, fel. rec, Pius PP. X Virodunensibus
Episcopis benigne largitus est, cuius vi Antistites iidem sacro Pal-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.