AAS 41 (1949), p. 491
lio, Archiepiscoporum proprio, legitime utuntur. Virodunensium insuper
Christifidelium erga Beatissimae Virginis Mariae cultum promerita
Patriarchalis agnovit, anno MCMXIII, Liberiana Basilica, eorumque Cathedralem
sibi consociavit, ac proprias eidem amplissimas tribuit Indulgentias.
Marianum praesertim Simulacrum, quod ibidem magna devotione
colitur, per Venerabilem Fratrem Angelum Iosephum Roncalli,
Mesembrianum titularem Archiepiscopum, Apostolicum in Gallia Nostrum
Nuntium, postridie Kalendas Iunias superiore anno, corona auro
gemmisque distincta redimitum fuit. Nec desunt in eadem episcopali
Ecclesia pia Sodalitia, quae tum Canonicorum Collegii, tum Parochi
eiusque Cooperatorum cura maxime florent : de Sanctissimo videlicet
Sacramento, de Sacratissimo Corde Iesu, de Mariali Rosario, nec non
« Opus Dominae Nostrae de Viroduno » cum adnexa « Unione Precum ».
Pecuniae autem vis quae ex iisdem colligitur Operibus, in exteriorem
cultus magnificentiam interioremque ubertatem, omnis erogatur. Quae
cum ita sint, cumque ceteroquin in universae Virodunensis dioeceseos
finibus nulla alia exstet Basilica, Venerabilis Frater Georgius Petit,
eiusdem dioecesis Episcopalibus Infulis ornatus, felicissimam ab ipsius
liturgica consecratione octingentesimae anniversariae diei occasionem
nactus, suum desiderium et utriusque Cleri et Procerum et populi Nobis
significavit votaque enixe deprompsit, ut Ecclesiam Cathedralem
Virodunensem ad honorem dignitatemque Basilicae Minoris evehere dignaremur.
Nos autem, vetustae et gloriosae illius Ecclesiae historiam
nec non pietatis caritatisque Opera, in ipsa condita et ab ipsa quoque
dimanantia in gloriam Dei et in honorem Deiparae Virginis Mariae,
prae oculis habentes, huiusmodi precibus annuendum libenti animo censuimus.
Ideoque, consiliis cum Venerabili Fratre Nostro Carolo Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinali Salotti, Praenestino Episcopo, Sacrae
Rituum Congregationis Praefecto, initis, omnibus rite perpensis,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque
in modum, Ecclesiam Cathedralem Virodunensem in Gallia ad dignitatem
et honorem Basilicae Minoris evehimus cum omnibus privilegiis, quae
eidem titulo rite conveniunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant,
sive spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane